Quantum redactiones paginae "Manius Curius Dentatus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tbook (disputatio | conlationes)
mNo edit summary
Linea 1:
'''Manius Curius Dentatus''' contra Samnites profectus eos ingenibus proeliis vicit concione ait. [[Roma|Romam]] regressus in concione ait "Tantum agri cepi, ut solitudo futura fuerit, nisi tantum hominum cepissem: tantum porro hominum cepi, ut fame perituri fuerint, nisi tantam agri cepissem." Ex tam opulenta victoris, adeo ditari noluit, ut quam a malevolis interversae pecuniae argueretur, gutto ligneo, quo uti ad sacrificia consueverat, in medium prolato juraverit se nihil amplius de praeda hostili in domum suam intulisse. Legatis Samnitum aurum offerentibus, cum ipse rapas in foco torreret, "Malo, inquit, haec in fictilibus meis esse, et aurum habentibus imperare." Agri captivi septena jugera populo viritim divisit: cumque ei senatus jugera quinquaginta assignaret, plus accipere noluit, quam singulis fuerat datum, dixitque malum esse civem, cui non idem quod aliis satis esse posset.
 
Postea Curius [[consul]] creatus adversus [[Pyrrhus|Pyrrhum]] missus est: cumque ea de causa delectum haberet, et juniores taedio belli nomina non darent, conjectis in sortem omnibus tribubus, primum nomen urna extractum citari jussit. Cum adolescens non responderet, bona ejus hastae subjecit. Tunc ille ad tribunos plebis cucurrit, de injuria sibi facta graviter querens, eorumque opem implorans. At Curius et bona ejus et ipsum quoque vendidit, dixitque non esse reipublicae opus eo cive qui parere nesciret: neque tribuni plebis adolescenti auxilio fuerunt; posteaque res in consuetudinem abiit, ut delectu rite acto qui militiam detractaret, in servitutem venderetur. Hoc terrore ceteri adacti nomina promptius dederunt.
 
His copiis Curius Pyrrhi exercitum cecidit, deque eo rege triumphavit. Insignem triumphum fecerunt quatuor elephanti cum turribus suis tum primum Romae visi. Victus rex in Epirum reversus est.
 
{{Viri Illustres}}
 
[[Categoria:Roma antiqua]]
 
[[en:Curius Dentatus]]