Quantum redactiones paginae "Aristides" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Aristides''', Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit [[Themistocles|Themistocli]], et cum eo de principatu saepe contendit. Aristides, qui interfuerat pugnis apud Marathona et Salamina, erat dux Atheniensium apud Plataeas. Hic vir aequitatem et virtutem semper coluit. Itaque unus post hominum memoriam cognomine ''justus'' appellatus fuit. Quanquam adeo excellebat abstinentia, suffragiis tamen civium damnatus fuerat, et exsilio decem annorum mulctatus. In hoc iudicio, quod Graeci ''ostracismon'' vocant, adnimadvertit quemdam scribentem in testula ut Aristides e patria pelleretur. Tum quaesivit ab eo quare id faceret ; cui ille respondit : "Aristidem ignoro ; sed mihi non placet istum hominem praeter ceteros iustum appellari." Revocatus deinde ab Atheniensibus, Aristides maxima munia implevit. Sed, cumulatus honoribus, in summa paupertate decessit, et vix reliquit unde efferretur.
 
[[de:Aristeides von Athen]]
[[en:Aristides]]
[[eo:Aristido la Justulo]]
[[hr:Aristid]]
[[nl:Aristides]]
[[no:Aristides]]