Quantum redactiones paginae "Ioannes Hildebrandus Withofius" differant

===Proles===
 
Nihil autem in hoc rerum ordine gratius aut iucundius beato viro contingere potuit quam prosperitas quadruplicis prolis inter quos futurus professor [[Ioannes Withofius |Ioannis Withofii]], anno ex sua Gleimia susceptae, prolis laudatae atque fortunatae, nam trium filiorum iuveniles conatus, eorundemquue virilia posthac merita & summam eruditionem, & munera & dignitatem, quae in natu maiori equestri etiam axiomate aucta fuerat, & magnam celebritatem & insignes quibus orbem litterarium ornant labores, & non ultimam, principibus placuisse viris, laudem, noster Withofius, quod adeo rarum & insuetum deprehenditur, non longinqua spe quadam concepta, quae bonis patribus plerumque sufficere debet & unicum saepe morientum solatium manet, sed suis oculis vidit, summamque ideo quae in genitorem bene de suis meritum cadere potest voluptatem persensit, felicitatem suorum. Ipse enim suae gentis eruditorum primus pietate prudentia ac diligentia sua nactus est doctae gentis sator & conditor esse, Withofiae scilicet sub musarum & gratiarum clientela comprehensae gentis, non filiorum modo sed & cognatorum qui huius exemplo ad disciplinarum studium erecti per Dei providentiam orbem exornant, & ab hoc suo auctore derivatos se esse gloriamur.
 
==Integritas Corporis==
158 296

recensiones