Quantum redactiones paginae "Langobardia" differant

Summarium vacuum
(nominem scribere non licet)
[[Imago:Italy_Regions_Lombardy_Map.png|thumb|right|Langobardia regio secundum septemtrionalem [[Italia|Italiæ]] finem sita est.]].
 
 
== Langobardia Regio ==
 
Langobardia Italiæ septemtrionalis regio est et in duodecim provincias dividitur; regionis locus princeps [[Mediolanum]] est, sed alia magna oppida [[Brixia]], [[Modicia]], [[Bergomum]], [[Novum Comum]], [[Baretium]], [[Ticinum]], [[Cremona]], [[Mantua]], [[Leucum]] et [[Laus Pompeia]] sunt. ElvetiæHelvetiæ, Alti Athesis Tridentinæque regionibus, Venetiæ, Æmiliæ et Pedemontio adiacet.<br/>
Langobardia in media Padana planitie est et vicinos [[Alpes|Alpium montes]], valles collesque etiam comprehendit; Padus, Ticinus, Addua et Mincius gravissima flumina sunt, cum Benacus, Verbanus, Larius et Sebinus lacus commemorandi sint. Cælum pæne mediterraneum est.
 
Langobardia in Italia incolis frequentissima et divitissima regio est. Frumentum, zea, oryza et pabulum coluntur, quia hæc regio magnis fossis irrigatur; boves et sues aluntur; [[caseus]] et [[vinum]] effunduntur. Alpina opera in electricam vim aquæ motus vim mutant, divitiæergo igiturdivitiæ fabricis gignuntur: opificii textilibus, machinis, ferro, chemicæ, medicamentis, sucis infectoribus, purgando oleo vivo, alimentis, ephemeridibus, libris, calceamentis et [[supellex|supelectilibus]] student. Mercatura et divitiarum administratio cum subvectionibus et cautionibus excoluntur; itinera et ambulationes in lacuum et montanas urbes fiant.
 
Ætate quæ ante hominum memoriam acta est Langobardia iam incolebatur, sed quinto sæculo a.Ch.n. a Gallis et postea in CCXXII anno a Romanis occupata est; post deletum Romanum imperium, septimo sæculo p.Ch.n. venerunt Langobardi, e quibus regio nomen accepit. Nono sæculo Langobardi a Francis profligati sunt et Langobardia Sacri Romani imperi pars facta est; duodecimo sæculo Langobardæ civitates imperatori obsteterunt ut suis legibus uterentur et postea Mediolanum in dominorum potestatem cecidit: quarto decimo sæculo Mediolanensis ducatus in Italiam septemtrionalem pervasit et pæne totam Langobardiam continebat.<br/>
Quinto decimo et sexto decimo sæculis Mediolani ager minor factus est et inter MDXXXV et MDCC annos a Hispanis rectus est. Langobardia in manus Austriæ duodevicesimo sæculo et Francogalliæ ineunte undevicesimo sæculo devenit; inter MDCCCXV et MDCCCLIX annos [[Austria]] rediit, sed postea Langobardia [[Pedemontium|Pedemontio]] inclusa est et Italiæ coniunctæ regio fieri potuit.
 
 
* [[Mantua]], Italice ''Mantova''
* [[Mediolanum]], Italice ''Milano''
* [[Modicia]], Italice ''Monza'' (in Modiciæ et Brigantiæ provincia post MMVII annum)
* [[Novum Comum]], Italice ''Como''
* Ticinum, vel [[Papia]], Italice ''Pavia''
* Italice ''Sondrio''
 
 
== Langobardiæ aliæ urbes et pagi ==
* [[Insubria]], Italice ''Insubria''
* [[Laumellina]], Laumelli territorium, Italice ''Lomellina''
* [[Ultrapadus Papiensis]], Papiæ territorium trans Padum, Italice '' Oltrepò Pavese''
 
 
Usor anonymus