Quantum redactiones paginae "Langobardia" differant

Summarium vacuum
m (robot Adding: lt)
 
Langobardia Italiæ septemtrionalis regio est et in duodecim provincias dividitur; regionis locus princeps [[Mediolanum]] est, sed alia magna oppida [[Brixia]], [[Modicia]], [[Bergomum]], [[Novum Comum]], [[Baretium]], [[Ticinum]], [[Cremona]], [[Mantua]], [[Leucum]] et [[Laus Pompeia]] sunt. Elvetiæ, Alti Athesis Tridentinæque regionibus, Venetiæ, Æmiliæ et Pedemontio adiacet.
Langobardia in media Padana planitie est et vicinos [[Alpes|Alpium montes]], valles collesque etiam comprehendit; Padus, Ticinus, Addua et Mincius gravissima flumina sunt, cum Benacus, Verbanus, Larius et Sebinus lacus commemorandi sint. Cælum pæne mediterraneum est.
 
Langobardia in Italia incolis frequentissima et divitissima regio est. Frumentum, zea, oryza et pabulum coluntur, quia hæc regio magnis fossis irrigatur; boves et sues aluntur; [[caseus]] et [[vinum]] effunduntur. DivitiæAlpina opera in electricam vim aquæ motus vim mutant, divitiæ igitur fabricis gignuntur: opificii textilibus, machinis, ferro, chemicæ, medicamentis, sucis infectoribus, purgando oleo vivo, alimentis, ephemeridibus, libris, calceamentis et [[supellex|supelectilibus]] student. Mercatura et divitiarum administratio cum subvectionibus et cautionibus excoluntur; itinera et ambulationes in lacuum et montanas urbes fiant.
 
Ætate quæ ante hominum memoriam acta est Langobardia iam incolebatur, sed quinto sæculo a.Ch.n. a Gallis et postea in CCXXII a Romanis occupata est; post deletum Romanum imperium, septimo sæculo p.Ch.n. venerunt Langobardi, e quibus regio nomen accepit. Nono sæculo Langobardi a Francis profligati sunt et Langobardia Sacri Romani imperi pars facta est; duodecimo sæculo Langobardæ civitates imperatori obsteterunt ut suis legibus uterentur et postea Mediolanum in dominorum potestatem cecidit: quarto decimo sæculo Mediolanensis ducatus in Italiam septemtrionalem pervasit et pæne totam Langobardiam continebat.
* Sariana vallis, Italice ''val Seriana''
* Trumplina vallis, Italice ''val Trompia''
* Vallis TellinaTelina, Italice ''Valtellina''
 
 
* [[Ultrapadus Papiensis]], Papiæ territorium trans Padum, Italice '' Oltrepò Pavese
 
 
 
--[[Usor:131.175.57.250|131.175.57.250]] 15:09, 21 Novembris 2005 (UTC)Andreas Victor
 
{{Italiae regiones}}
Usor anonymus