Quantum redactiones paginae "Casina (Plautus)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m Automaton: mutans Categoria:Litteratura latina aetatis Rei Publicae; mutationes minores
Linea 1:
{{L?}}
'''''Casina''''' est comoedia [[lingua Latina|Latina]] a [[Plautus|Plauto]] scripta, e [[Comoedia Nova]] [[lingua Graeca|Graeca]] translata. Ancillam virginem Casinam cupiunt ut amasiunculam et paterfamilias et filius, cupiunt autem ut mulierem duo servi eiusdem familiae; sed per dolos matris familiae spes nullius prospere succedit. Casina ingenua esse reperitur et uxor fit filio. Fabula exemplum praebet complicationis quae a [[Northrop Frye]] ''comic Oedipus situation'' ("nexus [[Oedipus|Oedipodis]] comicus") nuncupatur.<ref>Northrop Frye, ''English Institute Essays 1948'', p. 50; MacCary et Willcock (vide infra) pp. 35-36. </ref> De origine fabulae auctor sic loquitur:
{{Citatio|Comoediai nomen dare vobis volo.

''[[Clerumeni (Diphilus)|Clerumenoe]]'' vocatur haec comoedia

graece, latine "Sortientes". [[Diphilus Sinopeus|Diphilus]]

hanc Graece scripsit, post id rursum denuo

Latine Plautus cum latranti nomine.<ref>''Cum latranti nomine'' quod ''plautus'' proprie fuit cognomen canis cum auribus longis; sic asseverant MacCary et Willcock (p. 102) communem opinionem proferentes. Sunt etiam qui Plautum negent hac phrasi indicari Casinamque dicant ipsam annui, quippe quae in medio argumento dramatis posita sit. Certe res facillima esset, si ''Casina'' nomen canibus vulgo datum esset, sed nullum testimonium huius rei suppetit. Itaque suspicatur Puelma (1988) formam ''latranti'' corruptam esse cruceque critica ornandam. Ipse quidem proponit ''fragranti'' legendam esse, quod nomen ''Casinae'' a casia esse – ut nomen ''Myrrhinae'' a myrrha – constet. De Casina fragranti vide etiam Connors (1997). </ref>|Plautus|Casina '' ll. 31-34.}}
Versionem Latinam fecit fortasse inter [[186 a.C.n.]] et [[184 a.C.n.]] (annum mortis sui): disputatur enim in ll. 979-980 de [[Bacchanalia|Bacchanalibus]] anno 186 per [[Senatus consultum de Bacchanalibus]] interdictis. Sed textus hodie servatus circa annos 160 aut 150 leviter refectus est ab histrione anonymo, qui de fama postuma fabularum Plauti sic scribit in prologo:
{{Citatio|Nam nunc novae quae prodeunt comoediae

multo sunt nequiores quam nummi novi.

nos postquam populi rumore intelleximus

studiose expetere vos Plautinas fabulas,

antiquam eius edimus comoediam,

quam vos probastis qui estis in senioribus;

nam iuniorum qui sunt non norunt, scio.

verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.

haec cum primum acta est, vicit omnis fabulas.|Plautus|Casina '' ll. 9-17.}}
Personae huius fabulae sunt: Cleostrata, mater familiae; vir Cleostratae, cuius nomen ambiguum est, fortasse Lysidamus;<ref>"Lysidamus" secundum indicem personarum in palimpsesto Ambrosiano; "Stalino" secundum veteres editiones, sed falso.</ref> Casina, virgo originis ignoti, alumna et ancilla Cleostratae; Olympio, servus, vilicus Lysidami; Charinus, servus, armiger filii Lysidami; Alcesimus, vicinus Lysidami; Myrrhina, uxor Alcesimi; Pardalisca, ancilla Myrrhinae. Casina invenitur "ingenua Atheniensis" esse;<ref>''Casina'' 82.</ref> ergo locus fabulae est Athenae.

== Notae ==
<references />

== Nexus externi ==
*[http://www.thelatinlibrary.com/plautus/cas.shtml ''Casina'' Latine]
*[http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?doc=Perseus%3Atext%3A1999.02.0097 ''Casina'' Anglice] cum adnotationibus

== Bibliographia ==
*Plautus, ''Casina'' edd. W. T. MacCary, M. M. Willcock. Cantabrigiae 1976. ISBN 0-521-29022-8.
*Connors, Catherine: Scents and sensibility in Plautus' ''Casina''. ''Classical Quarterly'' 47, 1997, 305-309.
Linea 33:
{{Fabulae Plauti}}

[[Categoria:LitteraturaLitterae latinaLatinae aetatis Rei Publicae]]
[[Categoria:Comoedia]]