Quantum redactiones paginae "Africa (Petrarca)" differant

m
Automaton: mutans Categoria:Litteratura latina mediaevalis; mutationes minores
m (Automaton: mutans Categoria:Litteratura latina mediaevalis; mutationes minores)
{{L1}}
'''''Africa''''' est carmen epicum a [[Franciscus Petrarca| Francisco Petrarca]], poeta [[Italia|Italico]], [[Latine]] compositum. Incepit scribere anno [[1338]] aut 1339, terminavit anno 1343, sed postea frequenter retractavit emendavitque; nunquam editavit aut (ut hodie dicimus) publicavit. Carmen publicatum est a Petro Paulo Vergerio anno 1397; impressum est inter ''Opera omnia Petrarcae'' Venetiis anno [[1501]].
 
In hoc carmine auctor narrat finem [[Secundum Bellum Punicum|Secundi Belli Punici]] (218-201 a C. n.) cum expeditione [[Roma]]norum, duce [[P. Cornelius Scipio Africanus|Publio Cornelio Scipione Africano]], contra [[Carthago|Carthaginiensibus]]. Petrarca nescivit [[Silius Italicus|Silium Italicum]], poetam Romanum, eandem rem narravisse in carmine cuius titulus est ''[[Punica]]'', eo tempore ignoto.
 
== Continentur ==
# Somnium Scipionis de patre suo [[Publius Cornelius|Publio Cornelio]] qui mortuus est dum pugnavit contra Carthaginiensibus in [[Hispania]] anno 211 a. C. n.
# Prophetiae P. Cornelii de victoria Romanorum
# [[Ennius|Ennii]] poetae, famuli Scipionis, verba de [[Homerus|Homero]] et de poeta futuro Petrarca; [[triumphus]] Scipionis
 
== Fontes ==
In ecphrase palatii Syphacis (in libro tertio) reperimus descriptiones iconum ''insculptorum'', ''auro fulgentium'' in quibus dei et deae Graecorum picti sunt: [[Iuppiter]], [[Saturnus]], [[Neptunus]], [[Apollo]], [[Mercurius]], [[Mars]], [[Vulcanus]], [[Pan]], [[Iuno]], [[Minerva]], [[Venus]], [[Diana]], [[Cybele]], [[Pluto]]; cum Mercurio etenim [[Perseus]] [[Gorgones]]que descripti sunt. In hoc catalogo auctor secutus est [[Isidorus Hispalensis|Isidoro Hispalensi]] (''[[Etymologiae]]'' 8.11), [[Fulgentius|Fulgentio]] (''[[Mitologiarum libri]]'' 1), et scriptore (vel [[Alexander Neckam|Alexandro Neckam]] vel alicui) libri ''[[De diis gentium et illorum allegoriis]]''.
 
== Fortuna ==
[[Petrus Berchorius]] (vel, ut ipse Petrarca scripsit, ''Petrus Pictaviensis''), scriptor Francicus, visitabat auctorem dum ''Africam'' componebat. Ille legit aut totum poema aut librum tertium; deinde usus est descriptionibus deorum Graecorum in opere suo cuius titulus est ''[[Ovidius moralizatus]]'', ubi invenimus descriptiones eorundem deorum (omittis Gorgonibus; addito [[Bacchus|Baccho]]). Opus Petri Berchorii permulti legerunt, quorum unus inter annos 1342 et 1380 scripsit brevem librum Latinum, ''[[Libellus de deorum imaginibus]]'' nominatum, a [[Galfridus Chaucer|Galfrido Chaucer]] lectum antequam composuerat carmina sua [[Anglice]] scripta ''Hous of Fame'' ("Domus Famae", ll. 131-139) et ''Canterbury Tales'' ("Historiae Cantuarienses", ''The Knight's Tale'', ll. 1387-1388, 1955-1966, 2041-2048), ubi invenimus descriptiones similes Veneris, Cupidinis, Mercurii, Martis.
 
== Bibliographia ==
*Petrarch's ''Africa'' tr. Thomas G. Bergin, Alice S. Wilson. New Haven: Yale University Press, 1977. [Anglice]
*Ernest H. Wilkins, "Descriptions of pagan divinities from Petrarch to Chaucer" in ''Speculum'' vol. 32 (1957) pp. 511-522.
 
== Vide etiam ==
*[[Somnium Scipionis]] Ciceronis
 
[[Categoria:LitteraturaLitterae latinaLatinae mediaevalismediaevales]]
[[Categoria:Litteratura Italiae]]
[[Categoria:Carmina epica]]
209 194

recensiones