Quantum redactiones paginae "Aulus Hirtius" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
 
== Post Caesaris necem ==
Post Caesaris necem primo cum [[consul]]e [[Marcus Antonius|Marco Antonio]] memoriae [[dictator]]is magnam pietatem exhibuit. Moderatior tamen semper fuit et pacis atque concordiae inter cives auctor. Amicus praeterea [[Cicero]]nis erat in cuius villa saepe morabatur et commercium epistularum inter eos fuit. Paulatim ergo ab adrogantia et avaritia nimia [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] alienatus est et initio anni [[43 a.C.n.]], cum [[consul]] fuit, senatusconsultis obtemperavit et exercitum [[Mutina]]m ad [[Decimus Iunius Brutus|Decimum Iunium Brutum]], qui a Marco Antonio obsidebatur, liberandum duxit. Fortasse Caesarianas partes non reliquisse sibi videbatur, quippe qui ab [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octaviano]] in acie staret, herede et filio adoptivo [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]].
 
Mense Aprili ad [[Mutina]]m fortiter ac feliciter pugnavit : nam primo proelio, die 14 aut 15 Aprilis apud Forum Gallorum, cum [[Marcus Antonius]] Vibium Pansam [[consul]]em iam fugasset et victor in castra rediret, Hirtius eum inopinatum et victoria laetantem adortus vicit ac copias eius cecidit. Ita primum aequo Marte pugnatum est. Post nonnullos dies, die 21 Aprilis, Aulus Hirtius secundo proelio una cum [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octaviano Caesare]] iterum victor fuit et iam castris Antoni potitus erat cum in acie periit. Cum eo Respublica Romana perierat.