Quantum redactiones paginae "Africa (Petrarca)" differant

In ecphrase palatii Syphacis (in libro tertio) reperimus descriptiones iconum ''insculptorum'', ''auro fulgentium'' in quibus dei et deae Graecorum picti sunt: [[Iuppiter]], [[Saturnus]], [[Neptunus]], [[Apollo]], [[Mercurius]], [[Mars]], [[Vulcanus]], [[Pan]], [[Iuno]], [[Minerva]], [[Venus]], [[Diana]], [[Cybele]], [[Pluto]]; cum Mercurio etenim [[Perseus]] [[Gorgones]]que descripti sunt. In hoc catalogo auctor secutus est [[Isidorus Hispalensis|Isidoro Hispalensi]] (''[[Etymologiae]]'' 8.11), [[Fulgentius|Fulgentio]] (''[[Mitologiarum libri]]'' 1), et scriptore (vel [[Alexander Neckam|Alexandro Neckam]] vel alicui) libri ''[[De diis gentium et illorum allegoriis]]''.
 
==LectoresFortuna==
[[Petrus Berchorius]] (vel, ut ipse Petrarca scripsit, ''Petrus Pictaviensis''), scriptor Francicus, visitabat auctorem dum ''Africam'' componebat. Ille legit aut totum poema aut librum tertium; deinde usus est descriptionibus deorum Graecorum in opere suo cuius titulus est ''[[Ovidius moralizatus]]'', ubi invenimus descriptiones eorundem deorum (omittis Gorgonibus; addito [[Bacchus|Baccho]]). Opus Petri Berchorii permulti legerunt, quorum unus inter annos 1342 et 1380 scripsit brevem librum Latinum, ''[[Libellus de deorum imaginibus]]'' nominatum, a [[Galfridus Chaucer|Galfrido Chaucer]] lectum antequam composuerat carmina sua [[Anglice]] scripta ''Hous of Fame'' ("Domus Famae", ll. 131-139) et ''Canterbury Tales'' ("Historiae Cantuarienses", ''The Knight's Tale'', ll. 1387-1388, 1955-1966, 2041-2048), ubi invenimus descriptiones similes Veneris, Cupidinis, Mercurii, Martis.