Quantum redactiones paginae "Balaena explosa" differant

Content deleted Content added
m in corpore putris balaenae--->in putrescenti balaenae corpore. + ut cadaver noxium dimittant--->ut cadaveris noxium dimittant. + {{stipula}} + {{L-1}}
Linea 3:
'''Balaenae''' esse '''explosae''' dicuntur cum vapores in putrescenti [[balaena]]e corpore tam spisse includuntur ut vehementer atque celeriter ex [[venter|ventre]] fugiant, vel cum homines materia ad res explodendas utuntur ut cadaveris noxium dimittant. Hoc modo anno [[1970]] praefecti publici in civitate [[Oregonia]] dimittere balaenam mortuam in litore iacentem 45 peduum longitudine conati sunt. Quamquam materiam explosivam circum corpus alte aggeraverant, igne accenso atque fragore sonito, maxima pars corporis non dilaniabatur. Crebrae autem moles adipis ex balaena in caelum disiectae sunt, ex quibus una gravis atque solida in [[autocinetum]] haud procul morans incidit. Quod autocinetum perplanum factum est. Hi eventus tantum fabulae esse late credebantur, donec anno [[1990]] scriptor comicus in ephemeridibus [[Dave Barry]] has res narravit, asseverans se in manibus suis testimonium cinematicum possidere. Hoc testimonium erat nuntii vespertini illius diei in [[VHS]] conditi in quibus quidam correspondens, Paul Linnman nomine, narrare de balaena explosa videtur modo alliterativo: "The blast blasted blubber beyond all believable bounds."
 
==Nexus Externusexternus==
*[http://www.theexplodingwhale.com/evidence/the-video/ theexplodingwhale.com] quae offert nuntium vespertinum ex anno 1970 de balaena explosa in Oregonia
 
{{stipula}}