Quantum redactiones paginae "Annuit coeptis" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
 
==Unde sumptum sit==
Quae sententiae, cum quisnam attulerit eas incertum sit, unde venerint luce clarius apparet. Ambae enim [[Vergilius|Vergilii]] sunt, qui in [[Aeneis|Aeneidis]] libro nono, versu 625. [[Ascanius|Ascanium]] filium [[Aeneas|Aeneae]] his verbis [[Iupiter|Iovem]] implorantem fecit: ''Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis''. Iovis nomen autem iam dudum ab humaniorum artium peritis ad [[Iehova]]m translatum esse significandum satis notum est. Evenit ergo in sigillo Civitatum Foedaratum principia foederis illius cum originibus populi Romani comparari, sed ea lege, ut non ad Iovis altitonantis, sed ad Iehovae referantur favorem atque voluntatem.
 
Novus vero ille saeculorum ordo ad Vergilii [[eclogae|eclogam]] quartam [[religio Christiana|Christianis]] gratissimam spectat, quippe in qua Vergilius puerum divinum genitum iri praedixit, a quo nato [[aetas aurea]] in terris altera initium sumeret. Cecinit quidem versibus 4-7 haec: