Quantum redactiones paginae "Annuit coeptis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{L-1}}
[[Imago:Dollarnote siegel hq.jpg|thumb|200px|right|magnum sigillum CFA, versum in dollario.]]
'''Annuit Coeptis''' (sc. ''nostris Deus Optimus Maximus'') est unusuna amborumex elogiorumduabus ininscriptionibus [[lingua Latina|Latinis]], sigilliquas magniexhibet sigillum magnum [[C. F. A.|Civitatum Foederatarum Americae]]. AlterAltera autem illud est [[''Novus Ordo S(a)eclorumSeclorum'']]. SignificatQuae originemverba ad origines [[C. F. A.|Civitatum Foederatarum Americae]] etspectantia etiam in [[Dollarium (CFA)|dollariodollarii]] apparet.singuli Aliis verbis,nota dictiochartacea dicitinvenies. "Is (Deus) adfulsit originibus nostris."
 
==Unde sumptum sit==
Quae sententiae cum quisnam attulerit incertum sit, unde venerint luce clarius apparet. Ambae enim [[Vergilius|Vergilii]] sunt, qui in [[Aeneis|Aeneidis]] libro nono, versu 625. [[Ascanius|Ascanium]] filium [[Aeneas|Aeneae]] his verbis [[Iupiter|Iovem]] implorantem fecit: ''Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis''. Iovis nomen autem iam dudum ab humaniorum artium peritis ad [[Iehova]]m translatum esse significandum satis notum est. Evenit ergo in sigillo Civitatum Foedaratum principia foederis illius cum originibus populi Romani comparari, sed ea lege, ut non ad Iovis altitonantis, sed ad Iehovae referantur favorem atque voluntatem.
 
Novus vero ille saeculorum ordo ad Vergilii [[eclogae|eclogam]] quartam [[religio Christiana|Christianis]] gratissimam spectat, quippe in qua Vergilius puerum divinum genitum iri praedixit, a quo nato [[aetas aurea]] in terris altera initium sumeret. Cecinit quidem versibus 4-7 haec: ''Ultima [[Cumae]]i venit iam carminis aetas; / magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. / Iam redit et [[Virgo]], redeunt [[Saturnus|Saturnia]] regna, / iam nova progenies caelo demittitur alto.'' Est autem carmen illud Cumaeum oraculum [[Sibylla]]e, Virgo Iustitia, regna Saturnia aurea aetas. Unde innuitur in Civitatibus Foederatis quasi novam generis humani progeniem extitisse, per quam sub Iustitiae dicione novus atque felicissimus temporum ordo exoriretur.
 
 
{{Stipula}}
{{Dubcat}}