Quantum redactiones paginae "Depositum fidei" differant

Content deleted Content added
contributa cum sacra traditio
No edit summary
Linea 1:
'''Depositum fidei''' [[terminus technicus]] est doctrinae corpus quod in [[Ecclesia Catholica]] traditur, et, cum [[Biblia|Sacris Scripturis]], fons doctrinae quae a [[Sacrum Magisterium|Sacro Magisterio]] proditur, eodem Magisterio Traditionem conservante.
 
Conservandum est hoc depositum, et singulis novis credentium generationibus incolumne tradendum. Doctrinis non additur, nec subtrahitur. Nihilominus, doctrina evolvere potest, ut venerabilis docuit [[Ioannes Newman|Ioannes Cardinalis Newman]]. Sicut homo adultus idem [[homo]] est ac [[infans]], sic et doctrina evoluta eadem est doctrina ac minus evoluta. Verum, doctrina ipsa non evolvit, sed humanus doctrinae intellectus. Doctrinae ipsae secure in deposito fidei custodiuntur.