Quantum redactiones paginae "Caouinum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 16:
Tres dies et noctes continue bibere possunt Tououpinambaultii, hilares canentes, sibilantes, saltantes, choreas agitantes. Viri usque adeo expleti potuque oppressi ut oneri ferendo impares essent, vomunt ut bibant "quia incœpti certaminis defectio ignauiam argueret." Sed mirabile dictu, inter bibendum nihil edunt, atque inter comedendum omnino non bibunt, ut europaeum vivendi morem valde mirentur.
 
Lerius ait se cum comitibus suis conatum caouinum sine mandendo conficere, radices aliquot ''aypi'' et ''Maniot'' cum quadam milii copia contusas fervefacientem, sed experientia eos edoxit stationem hanc non succedere, quo factum est ut paulatim aboriginali caouino assuevissent. "Denique quia non dubito, quin ea quæ de radicibus & milio fœminarum dentibus attritis ad ''Caou-in'' parandum diximus, stomachũ multis ad nauseam vsq3 mouerint," ait Lerius, "quo fastidium illud abstergant, peto ab illis, vt rationem qua mustum apud nos exprimitur animo repetãt. Enimuero si vinitores, vindemiarũ tempore, in iis præsertim locis quæ vina generosissima gignunt, nudis pedibus, nõnunquam calceis indutis labra vinaria ingredi vuasq3 ipsis torcularibus immundissime tractare meminerint, multa comperient nõ mundiora illo radicum commanducatu. Si vero quis instat, seruendo ac despumando vinum purgari, respondeo ''Caou-in'' quoque eadem penitus ratione sordes omnes abiicere, ac proinde parem vtriusque esse hac in parte rationem."
 
==Figura Latina==
Apud Lerium semper legimus figuram ''Caou-in'' (Italicis litteris), nisi uno loco (p. 176), quo scribit "nonnulli in istis szymposiisszmposiis ''[sic]'' 4 Caouini sextarios exhauriãt:" quod licet soloecismus tantum esse potest (cum in indice, p.296 repetetur), sed nobis quidem Latine scribentibus magis utilis est figura.
 
Litteris ''ou'' scilicet Lerius (Francogallus sane) sine dubio nihil nisi ''u'' indicat, qua de caussa fortasse et "cauinum" vel etiam "cavinum" scribere liceat.