Quantum redactiones paginae "Bacchae" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
{{L1}}
[[Euripides|Euripidis]] '''Bacchae''' [[Euripides|Euripidis]] ([[Graece]] Βάκχαι) est ultimum documentum tragoediarum classicae, quae dicitur aetatis nobis traditarum. Euripide anno [[406 a.C.n.]] mortuo haec tragoedia anno proximo in [[Dionysia|Dionysiis]] data primas tulit – nimis sero quidem, ut auctorem tantas clades certaminum passum iam satisfaceret.
 
[[Imago:William-Adolphe Bouguereau (1825-1905) - The Youth of Bacchus (1884).jpg|thumb|''Iuventus Bacchi'' a Guilielmo-Adolpho Bouguereau anno [[1884]] depicta]]
 
== De condicionibus fabulae ==
In ''Bacchis'' Euripides de [[Dionysus|Dionyso]] iuvene narrat, qui in propinquos suos mortales infestus per Asiam [[Thebae|Thebas]], caput [[Boeotia|Boeotorum]], pervenit, ut domum [[Cadmus|Cadmi]] ulcisceretur, quod se potius nothum quam deum ducerent. Nam [[Iuppiter]] quondam adamaverat [[Semele|Semelam]], filiam Cadmi, eamque fecit praegnantem. [[Iuno]] autem, quae hunc amorem haud approbabat, Semelae persuasit, ut Iovem rogaret in omni nitore divinitatis se ostendere. Quo facto Semela per incuriam Iovis periit fulgure combusta. Sed Iuppiter partum immaturum in femore posuit, ut filium Iunonem celaret. Neque [[Agaue (mythologia)|Agaue]], soror Semelae, neque alii propinqui Dionysum credebant filium esse Iovis.
 
== De scaena fabulae ==
Fabula Thebis agitur ante Cadmeam seu domum regiam, quam Cadmus propter aetatem in dominium [[Pentheus|Penthei]] filii Agaues novique regis tradiderat. In media scaena positum est monumentum Semelae, prope quod ruinae aedificiorum flamma Iovis usque fumantium videntur. Etiam [[Dirce]] fons et [[Ismenus]] fluvius in conspectu sunt. Umbrae [[Cithaeron]]is montis procul translucent.