Quantum redactiones paginae "Gaius Marius" differant

Content deleted Content added
SieBot (disputatio | conlationes)
m robot Adding: fy:Marius, tr:Gaius Marius
No edit summary
Linea 3:
 
'''Gaius Marius''' humili loco natus militiae tirocinium in [[Hispania]] duce [[P. Cornelius Scipio Africanus|Scipione]] posuit; erat imprimis Scipioni carus ob singularem virtutem, et impigram ad pericula et labores alacritatem. Scipio, cum inspicere voluisset quemadmodum ab unoquoque equi curarentur, Marii equum validum et bene curatum invenit: quam diligentiam imperator plurimum laudavit. Quadam die cum forte post cenam Scipio cum amicis colloqueretur, dixissetque aliquis, si quid Scipioni accidisset, ecquemnam alium similem imperatorem habitura esset respublica? Scipio, percusso leniter Marii humero, "Fortassis istum", inquit. Quo dicto excitatus Marius dignos rebus, quas postea gessit, spiritus concepit.
 
De animo eius hoc tempore Sallustius Crispus haec dixit:
 
"Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciendis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit: ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adoleuit. Ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus facile factis notus per omnis tribus declaratur. Deinde ab eo magistratu alium, post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat dignus haberetur. Tamen is ad id locorum talis vir--nam postea ambitione praeceps datus est--consulatum appetere non audebat. Etiam tum alios magistratus plebs, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat. Nouos nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin indignus illo honore et is quasi pollutus haberetur."
 
Marius legatus Metello in [[Numidia]], criminando eum adeptus est consulatum, et in eius locum suffectus. [[Bellum Iugurthinum]] a Metello prospere coeptum confecit. [[Iugurtha]] ad Getulos profugerat, eorumque regem Bocchum adversus Romanos concitaverat. Marius Getulos et Bocchum agressus fudit. [[Castellum]] in excelsa rupe positum, ubi regii thesauri erant, non sine multo labore expugnavit. Bocchus bello defessus legatos ad Marium misit, pacem orantes. Sylla quaestor a Mario ad regem remissus, qui Boccho persuasit ut Iugurtham Romanis traderet. Iugurtha igitur vinctus ad Marium deductus est, quem Marius triumphans ante currum egit, et in carcerem coenosum inclusit, quo cum Iugurtha veste detracta ingrederetur, os diduxit ridentis in modum et similisque desipienti exclamavit: "Proh! quam frigidum est vestrum balneum!"