Quantum redactiones paginae "Marcellus Boulestin" differant

Content deleted Content added
m ~
m textum omnem in notam deposui
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Marcellus Boulestin''', nomine pleno natali ''Xavier-Marcel Boulestin'' ([[Pictavium|Pictavii]] anno [[14 Aprilis]] [[1877]] natus;<ref>"14 Aprilis 1877": sic Vicipaedia Francogallica, fonte primario citato</ref> [[Lutetia]]e mortuus die [[20 Septembris]] [[1943]]), fuit [[diurnarius]] [[Francogallice|Francogallicus]], [[popina sellariola|restaurator]] [[Londinii]] versatus, [[auctor]] librorum [[Anglice|Anglicorum]] de [[res coquinaria|re coquinaria]]. Ab anno [[1899]], sicut [[Colette]] et [[Curnonsky]] aliique nonnulli, scripta composuit sub aegide [[Willy]], quorum nonnulla sub nomine suo divulgaverit. Popinam '''''Restaurant Boulestin''''' [[Londinium|Londinii]] anno [[1926]] exeunte condidit, quae usque in annum [[1994]] a successoribus conducta erit. Liber eius celeberrimus, titulo ''Simple French Cooking for English Homes'' (1923), a recensoribus plurimis laudatus, usque in annum 2011 iterum impressus est. In libellis ''[[New Yorker]]'' anno [[1932]] Marcellum Boulestin, eo tempore celeberrimo, Donaldus Moffat "[[philosophia|philosophiae]] mensarum doctorem" (''Doctor of the Philosophy of the Table'') laudavit, "legatum iuxta Anglos in rebus coquinariis, sagacem Franciae optimatem, [[Cosmopolitanismus|cosmopolitanum]], vigentem lepidumque commentatorem, popinarum Londiniensium omnium optimae gestorem."<ref>[[Anglice]] ''Doctor of the Philosophy of the Table, Culinary Ambassador to the English, intelligent gentleman of France, man of the world, essayist of vigor and charm, and proprietor of the best restaurant in London.''</ref><ref>{{qc|id=Moffat (1932)}} fide {{qc|id=Sidney (2014)}}</ref>
 
== Iuvenis ==