Quantum redactiones paginae "Marcellus Boulestin" differant
Content deleted Content added
+ |
|||
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Marcellus Boulestin''', nomine pleno natali ''Xavier-Marcel Boulestin'' ([[Pictavium|Pictavii]] anno [[14 Aprilis]] [[1877]] natus;<ref>"14 Aprilis 1877": sic Vicipaedia Francogallica, fonte primario citato</ref> [[Lutetia]]e mortuus die [[20 Septembris]] [[1943]]), fuit diurnarius [[Francogallice|Francogallicus]], [[popina sellariola|restaurator]] [[Londinii]] versatus, [[auctor]] librorum [[Anglice|Anglicorum]] de [[res coquinaria|re coquinaria]]. Ab anno [[1899]], sicut [[Colette]] et [[Curnonsky]] aliique nonnulli, scripta composuit sub aegide [[Willy]] quorum nonnulla sub nomine suo divulgaverit. Popinam '''''Restaurant Boulestin''''' [[Londinium|Londinii]] anno [[1927]] condidit, quae usque in annum [[1994]] a successoribus conducta erit.
== Iuvenis ==
Linea 13:
:Illis praeceptis obtemperare possunt "qui bonam, qui mediocrem, qui nullam coquam habeant". Simplicissimis cibis aliquid insolitum praecepit (etiam carotis rapisque "lepiditatem iuventutis" postulat). Naturalem suam facetiam ubique ebullire sinit, iucundissime eo loco ubi [[risottum]] mandat: "In sartaginem libram oryza iacias. Ne laves. Ut faciem et manus et conscientiam tibi laves: ne oryzam usquam laves."<ref>''The recipes he gives are within the reach of "people who have a good cook, those who have a plain one, and those who have not got one at all" ... To the simplest comestible he adds something unusual — even carrots and turnips are requested to present the "charm of youth"! — while his spontaneous humour bubbles out everywhere, nowhere more happily than in this: — To make a risotto, "Put into the frying-pan a pound of rice. Do not wash it. Wash your face, wash your hands, wash your conscience, but do not wash the rice"'' (''Aberdeen Press and Journal'' [Martio 1925] fide {{qc|id=Bustillos (2016)}})</ref>
Post duos fere annos cum consorte Alexandro Adair se coquum proposuit ad cenas privatas parandas: primum iussu [[Virginia Woolf|Virginiae Woolf]] scriptricem [[Dorothea Todd|Dorotheaeque Todd]] editricem libellorum ''[[Vogue]]'' operam dedit.<ref>{{qc|id=Bustillos (2016)}}</ref>denuo affixo ''Restaurant Boulestin'',<ref>{{qc|id=Old Foodie (2008)}}</ref> gerente Alexandro Adair. Boulestin insuper artem coquinariam docebat apud pantopolium ''[[Fortnum & Mason's]]''.<ref>{{qc|id=Old Foodie (2008)}}</ref> Popinam ambo anno [[1925]] condiderunt ad {{Creanda|en|Leicester Square|platea Leicestriensis (Londinium)|plateam Leicestriensem}}, nomine ''Restaurant Français'',<ref>{{qc|id=Old Foodie (2008)}}</ref> sed a pluribus modo Francico ''chez Boulestin'' nuncupatam.<ref>{{qc|id=Gazette de Bayonne (1943)}}; {{qc|id=Lyon (2023)}}, pluribus fontibus citatis</ref> Anno [[1927]] ad {{Creanda|en|Covent Garden|Hortus Conventus (Londinium)|Hortum Conventus}} (''Covent Garden'') se removerunt, nomine ''restaurant Boulestin''. Popinam ornabant
Carnes bubulae ovinaeque, cramum, butyrum ex Anglia proveniebant, sed holera, fructus, casei, coffeum e Francia per aëroplana importabantur; conspiciebatur lagena maxima spiritus vini anno 1869 nati, assiduam curam tam potionum quam ciborum satis monstrans. Libri Anglici Francogallicique a Boulestin scripti aderant. Fercula specialia enumerabantur "potagia rustica, frusta solaeae modo Robin, astacus cum cramo e [[vinum Portugallicum|vino Portugallico]], [[crispa]]e modo Nicole, [[ova spongia Boulestin]], {{Creanda|fr|Canard de Challans|anas Namnetensis}} e [[vinum Chambertinum|Chambertino]], crispae modo Verlaine" (''Potages paysans, Filets de sole Robin, Homard crème au porto, Crêpes Nicole, Omelette Boulestin, Nantais au Chambertin, Crêpes Verlaine''). Crispae media mensa palam convivarum parabantur; etiam volatilia venaticia sicut [[scolopax rusticola|rusticolae]] et [[anas platyrhynchos|anates]] media mensa dispertiebantur.(<ref>"The Boulestin" in Eileen Hooton-Smith, ''The Restaurants of London'' (Londinii: Knopf, 1928) pp. 46-49</ref>
Diurnarii popinam stylo Francico gestam et cenas modo Gallico paratas pretioque immodico sub aegide gastronomi celeberrimi praebitas cantabant. Frequentabant illustres et divitiores: <!-- Ivor Novello (Winston Churchill's alleged one-time lover), Diaghilev, and Noel Coward, -->
|