Quantum redactiones paginae "Marcellus Boulestin" differant

Content deleted Content added
+
m si alius quis melius vertere potest, optime!
Linea 1:
{{In usu}}
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Marcellus Boulestin''', nomine pleno natali ''Xavier-Marcel Boulestin'' ([[Pictavium|Pictavii]] anno [[14 Aprilis]] [[1877]] natus;<ref>"14 Aprilis 1877": sic Vicipaedia Francogallica, fonte primario citato</ref> [[Lutetia]]e mortuus die [[20 Septembris]] [[1943]]), fuit diurnarius [[Francogallice|Francogallicus]], [[popina sellariola|restaurator]] [[Londinii]] versatus, [[auctor]] librorum [[Anglice|Anglicorum]] de [[res coquinaria|re coquinaria]]. Ab anno [[1899]], sicut [[Colette]] et [[Curnonsky]] aliique nonnulli, scripta composuit sub aegide [[Willy]] quorum nonnulla sub nomine suo divulgaverit. Popinam '''Restaurant Boulestin''' [[Londinium|Londinii]] condidit, quae usque in annum [[1994]] a successoribus conducta erit.<ref>{{qc|id=Lyon (2023)}}, pluribus fontibus citatis</ref> Liber eius celeberrimus, titulo ''Simple French Cooking for English Homes'' (1923), a recensoribus plurimis laudatus, usque in annum 2011 reimpressus est. In libellis ''[[New Yorker]]'' anno [[1932]] Marcellum Boulestin, eo tempore celeberrimo, Donaldus Moffat "philosophiae mensarum doctorem" (''Doctor of the Philosophy of the Table'') laudavit, "legatum iuxta Anglos in rebus coquinariis, sagacem Franciae optimatem, cosmopolitanum, vigentem lepidumque commentatorem, popinarum Londiniensium omnium optimae gestorem" (''Culinary Ambassador to the English, intelligent gentleman of France, man of the world, essayist of vigor and charm, and proprietor of the best restaurant in London''.<ref>{{qc|id=Moffat (1932)}} fide {{qc|id=Sidney (2014)}}</ref>
Line 8 ⟶ 7:
 
Studia iurum [[Burdigala]]e suscipiens, ubi iam commentationes criticae de musica apud libellos ''Courrier musical'' scribebat, mox [[Lutetia]]m petivit collaboratorque fit [[Willy|Henrici Gauthier-Villars]], agnomine ''Willy'' (cui a secretis meruit) huiusque uxoris [[Colette]]. Sub nomine suo dialogum ''Le Pacte'' anno (1899) divulgavit. [[Anscharius Wilde|Anscharium Wilde]] moriturum anno fere 1900 observavit ''aged and tired, having drinks at the Grand Café''.<ref>Fide {{qc|id=Bustillos (2016)}}</ref> Angliam bis brevius visitavit fabulamque Anglicam a [[Max Beerbohm]] scriptam Francogallice anno [[1905]] convertit. Amici his annis de eo ipso scribebat, Colette qui personam "Hicksem", ''un garçon précieux'',<ref>[[Colette]], ''Minne'' (1904) fide {{qc|id=Bustillos (2016)}}</ref> et [[Willy]] qui "Blackspot" ab Anglia reditum delineavit, ''un parfait swell londonien''. Sed Willy in memorabilibus post mortem editis characterem "Marcelli" multo pellucidius patefecit:
:HicceIste Marcellus modice improbus, magnopere paederastes erat: de hac re iactitabat. Olim dum suadebam, ne rixatores macellariosve furciferosve varios, quibus deliciabatur, quaesiverit sed (si mares praeferretpraeferens) ephebos potius graciliores delicatosque et pulchellos, 'MeditasRatiocinare!' mihi respondet: 'nonhaud venordentiscalpii dentiscalpiumvenatum eo' (''Ce Marcel était un peu filou et énormément pédéraste. Il s'en vantait. Un jour que je lui déconseillais la fréquentation des apaches, garçons-bouchers et divers costauds dont il faisait ses délices, lui conseillant de leur préférer, puis qui'il voulait du masculin, des gosses encore gracieux d'une jolie sveltesse éphébique: Pensez-vous, me dit-il, je ne suis pas pour cure-dents)'').<ref>[[Willy]], ''Indiscrétions et commentaires sur les "Claudine"'' (1962) fide {{qc|id=Bustillos (2016)}}. De iuvenibus "''apache''" Parisiensibus istius temporis vide </ref>
Ab anno [[1906]] [[Londinium|Londinii]] habitavit ubi scriptores histrionesque aut homosexuales aut bisexuales frequentavit, [[Alfredus Douglas|Alfredum Douglas]] et {{Creanda|fr|Robert Ross (journaliste)|Robertus Ross|Robertum Ross}} olim Anscharii Wilde amicos, [[Gulielmus Somerset Maugham|Somerset Maugham]], {{Creanda|en|Francis Toye|Franciscus Toye|Franciscum Toye}}, [[Cosmo Gordon-Lennox]]. Cum hoc se ab anno [[1911]] decoratorem aedificiorum stylo Francico recentissimo proposuit, bono successu, sed anno [[1914]] Franciam redire statuit: in exercitum receptus in [[Flandria]] militavit librosque breves nonnullos cum pictore [[Ioannes Aemilius Laboureur|Ioanne Aemilio Laboureur]] divulgari curavit.