Quantum redactiones paginae "Andromaque (Racine)" differant

Content deleted Content added
Linea 12:
Res [[Buthrotum|Buthroti]] in Pyrrhi palatio aguntur.
== Summarium ==
*'''Actus I'''ː Orestes a Graecis in Epirum ad Pyrrhum regem missus est ut ab eo Andromachae filii Astyanactis mortem exigeret quem Achaei ne patriae ultor olimquondam fieret timent. Simul Pyladi amico fatetur nullam aliam causam fuisse cur hanc publicam legationem accepisset nisi quod Hermionem iamdiu amorem suum despicientem visere vellet, quam a sponso Pyrrho neglegi non ignorat. Cum autem communibus Graecorum mandatis fungitur, postulatio a Pyrrho indignanter recusatur. Qui statim de Graecorum consilio Andromachen certiorem facit, sperans filii periculo voluntatem matris flecti posse. At illa nec beneficiis nec minis movetur atque marito defuncto Hectori fidem aeternam servare velle pergit.
*'''Actus II'''ː Hermione iam a patre monita postquam Pyrrhum Astyanactem traditurum negasse accipit, Orestem ad patrem secuturam pollicetur nisi Andromachae filius Graecis traderetur. Orestes exultat. Sed Andromachae iratus ad eam puniendam Pyrrhus sententiam mutavitː infantem tradere et Hermionen uxorem ducere constituit ac rem novam misero Oresti nuntiat.
*'''Actus III'''ː Orestes ne Hermionem amitteret una cum Pylade eam ante nuptias rapiendi consilium capit. Interim Andromache Hermionen precatur ut filii Astyanactis causam apud Pyrrhum ageret. Quae rivalem contemptim repellit. Tum Pyrrhus in Andromachen inciditː a Cephisa impulsa illa supplex domini misericordiam movere conatur. Ille amore victus salutem Astyanactis pollicetur si matrimonio secum hoc ipso die coniungi pateretur. Andromache sola relicta maerore confecta et quid faciendum esset incerta [[Manes]] mariti consulere primo vult.