Quantum redactiones paginae "Lysistrata" differant

Content deleted Content added
 
Linea 26:
[[Fasciculus:LYSISTRATAstaging.jpg|thumb|''Lysistrata'' anno 2007 doctaː Lysistrata inter Athenienses et Lacedaemonios legatos.]]
*'''Prologus'''ː Instigante Lysistrata mulieres tam Athenienses quam Peloponnesiacae coeunt et coniurationem faciunt ad pacem viris imponendam, quibus Veneris voluptatem tamdiu recusare decernunt quamdiu bello renuntiare noluerint. Non sine molestia comitibus consilium suum persuasit Lysistrata quia viris carere res horrendissima et misserrima eis videbatur. Prima tamen Laconica Lamito consensit et ceterae exemplum earum aegerrime secutae sunt. Iusiurando denique sese obstrinxerunt, immolato supra magnum poculum [[Vinum Thasium|vini Thasii]] urceolo. Quod tamen ad viros compellendos fortasse non satis fuisset nisi insuper Lysistrata mulieres iam seniores in [[Acropolis Athenarum|Acropolim]] ad [[Arx|arcem]] occupandam et thesaurum bello necessarium secludendum immisisset. Lampito similem seditionem motura Spartam proficiscitur obsides relinquens puellam [[Corinthus|Corinthiam]] et alteram ex [[Boeotia]] (quae civitates tum Lacedaemoniorum sociae erant). Quo facto Lysistrata et eius amicae in Acropolim ad opem ferendam currunt.
*'''[[Parodos]]'''ː intrat chorus senum ligni fasces ferentium quibus portas Acropolis incendere volunt nisi mulieres eas aperuissent. Altera ex parte intrat chorus mulierum urnas aquae plenas ferentes quibus post varia convicia et altercationes taedas extinguunt et senes lavant<ref>Christopher A. Faraone, "[https://www.jstor.org/stable/632549 Salvation and Female Heroics in the Parodos of Aristophanes' Lysistrata]", ''The Journal of Hellenic Studies'', 1997ː 38-59</ref>.
*'''Agon'''ː magistratus quidam ad remos emendos pecuniam ex aerario sumere vult. Non putat enim, quamvis a senibus de earum audacia praemonitus, posse fieri ut mulieres eum ab introitu prohibeant. At postquam sagittarios Lysistratam comprehendere iussit ceterae feminae numero validiores eos fugant. Tum arguere coepit bellum ad mulieres non pertinere. Lysistrata respondet diutius feminas tacuisse eo magis quo plures et maiores dolores quam viri ex bello perciperent. Nunc vero ipsi audirent dum feminae quid faciendum sit deliberant. Ita infecta re et rediturum cum maiore vi minitans magistratus abiit.
*'''Parabasis vel secundus agon'''ː duo chori senum et mulierum scaenam soli occupant. De vera parabasi tamen non agitur quoniam duo chori inter se conviciis et minis disceptationem de feminarum in civitate partibus peragunt. Cum aliorum facinorum tum et adfectatae [[Tyrannis|tyrannidis]] senes mulieres incusabant<ref>Versus 614-635. Tyrannis enim et aliae res novae tum a populo Atheniensi non sine causa timebantur.</ref>. Interim tempus praeterisse videtur et actio post paucos dies repetitur.