Quantum redactiones paginae "Imperium Accadicum" differant

Content deleted Content added
m +Bib ex en (10K)
minora ad grammaticam spectantia
Linea 4:
'''Imperium Accadicum'''<ref>"accadicus -a -um" (vb. adiect.): Martinus Hagen, ''Lexicon Biblicum'' vol. 2 (Lutetiae, 1907) coll. [https://archive.org/stream/lexiconbiblicum02hage#page/6/mode/2up 14], [https://archive.org/stream/lexiconbiblicum02hage#page/32/mode/2up 65].</ref><ref>"Accadii" (ethnonymum): Martinus Hagen, ''Lexicon Biblicum'' vol. 2 (Lutetiae, 1907) [https://archive.org/stream/lexiconbiblicum02hage#page/44/mode/2up col. 88].</ref> fuit antiqua [[civitas sui iuris]] in [[Mesopotamia]], prima vera in [[Antiquus Oriens Medius|Medio Oriente Antiquo]], quae inter saecula XXIV et XXII a.C.n. [[floruit]]. Conditum est a [[Sargon (rex Accad)|Sargone]], rege qui [[urbs-civitas|civitates]] [[Sumer]]ias devicit. Ille atque successores omnem [[Mesopotamia]]m usque ad fines occidentales in [[Ugarit]] et [[Canaan]] atque ad montes orientales [[Elam]]enses in eorum dicionem redegerunt. Postremo et [[Elamitae]] et [[Amorrei]] ([[Dynastia Gutia|Gutis]] ducentibus) Accadios proeliis devicerunt regnumque deleverunt.
 
Accadii erant gens [[linguae Semiticae|semitica]], qui ab saeculo XXXI a.C.n. terras in Mesopotamia sitas incolabantincolebant, prope [[Kiš]]. Qua in urbe septingentis annis post Sargon, qui humili origine natus minister regis fuerat, seditionem fecisse, regem expulisse, dominationem corripuisse dicitur. [[Caput (urbs)|Caput]] sui regni urbem [[Accad]] esse statuit, cuius situs hodie ignotus est. Paulo post Sargon expugnavit urbes Sumerias, quae ob bella a rege [[Lugalzagesi]] gesta debiliores erant. Ita Sargon primo [[Orchoë]]n obsedit et regem ipsum Lugalzagesi cepit, qui in catenis ductus est ad templum [[Illinos|Illino]] in urbe [[Nippur]] dicatum. Quo facto cepit [[Ur]], [[Lagaš]], et [[Umma]]. Sumer devicta, Sargon incursiones fecit in [[Elamitae|Elamitas]] in [[Zagros|Montes Zagros]] et Syricas urbes [[Ebla]]m et [[Mari]] Amoritarum invasit. [[Naram-Sin]], [[nepos]] et successor Sargonis, putatus est maximus rex Accadiorum, qui subiugaverit terras ad Mediterraneum Mare iacentes. Ubi primum imperium hanc in magnitudinem extensum est, urbes antiquae regionis Sumer, quae tot annos liberae esse consuetae erant, novis rebus studere inceperunt. Quam ob rem reges, qui Naram-Sin successerunt, nihil aliud fecerunt, nisi seditiones opprimere conati sunt. Perpaucis annis post, saeculo XXII a.C.n. ineunte, Elamitae atque Guti bellum intulerunt Accadiis et imperium Sargonidarum perverterunt.
 
== Reges Accadii <small>([[chronologia media]])</small> ==
Linea 26:
 
=== Bibliographia ===
*[[Marius Liverani|Liverani, Mario]], ed. [[1993]]. ''Akkad: The First World Empire: Structure, Ideology Traditions". Patavii: Sargon srl. ISBN 978-8-81120-468-8.''
*[[Ioanna Oates|Oates, Joan]]. [[2005]]. Archaeology in Mesopotamia: Digging Deeper at Tell Brak. Albert Reckitt Archaeological Lecture, 2004. In ''Proceedings of the British Academy: 2004 Lectures.'' Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19726-351-8.
*Sallaberger, Walther, et Aage Westenholz. [[1999]]. ''Mesopotamien: Akkade-Zeit und Ur III-Zeit.'' Orbis Biblicus et Orientalis, 160 (3). Gottingae: Vandenhoeck & Ruprecht. ISBN 978-3-525-53325-3.