Quantum redactiones paginae "Echidna" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tag: Reverted
No edit summary
Tags: Manual revert Reverted
Linea 2:
'''Echidna''' (-ae, ''f.'') ([[Graece]] ''ἔχιδνα'' '[[vipera]]') est [[monstrum]] [[femina (sexus)|femininum]] immortale, partim femina partim [[serpentes|anguis]], in [[mythologia]] [[Graeci|Graecorum]] antiquorum.
 
Apud [[Hesiodus|Hesiodum]] filia esse traditur [[Phorcus|Phorci]] et [[Ceto|Cetùs]], [[Tartarus|Tartari]] et [[Gaea|Gaia]]e apud [[Apollodorus|Apollodorum]], apud [[Pausanias|Pausaniam]] [[Peiras|Peirae]] et [[Styx|Stygos]]. Eam alii dicunt cum [[Typhon|Typhone]] specum in Lydia habitare, alii apud inferos esse. Necata quoque fertur esse ut latro ab [[Argus|Argo]] in [[Peloponnesus|Peloponneso]].
 
A Typhone et Echidna nati sunt Orthus, canis [[Geryon]]is, [[hydra Lernaea]], [[Cerberus]], [[Chimaera]], [[leo Nemeaeus]], [[draco]] [[Hesperides|Hesperidum]], [[aquila]] [[Prometheus|Promethei]], [[Scylla (monstrum marinum)|Scylla]]. Pugnae contra talia monstra immania in acceptissimis operibus artificum antiquorum erant.