Quantum redactiones paginae "Ordo (honor)" differant

Content deleted Content added
Nexi
classes
Linea 1:
[[Fasciculus:HoratioNelson1.jpg|thumb|Imago [[Horatius Nelson|Admiralis Domini Nelson]] a [[Lemuel Franciscus Abbott|Lemuele Francisco Abbott]] [[pictura|picta]] eius [[honor]]es in iacca [[acus|acu]] pictos monstrat.]]
[[Fasciculus:GarterInsigniaBurkes.JPG|thumb|Insignia [[Ordo PreiscelidisPeriscelidis|Ordinis Periscelidis]].<!?-->: Stella pectoris, torquis aureus cum imago [[Georgius (sanctus)|S Georgii]], periscelis]]
 
'''Ordo''' vel '''ordo meriti''' est [[honor]] qui videri potest, a [[gubernatio]]ne, [[domus|domo regnante]], principe, vel [[organizatio]]ne singulo [[homo|homini]] tributus. Distinctio ordinum et ornamentorum est aliquantulum incerta, sed plurimi [[ordo equester|ordines historici]] sodales gregis significant. In plurimis ordinibus [[Europa]]eis, numerus sodalium circumscribitur. Ornamenta autem nullas tales circumscriptiones habent, et tantummodo ad agnoscendum meritum vel res gestas acceptoris tributa sunt. Ordinibus et ornamentis saepe sunt multiplices gradus.<ref name=decorations>[http://www.turkishmedals.net/decorations.htm Definitio] ex www.turkishmedals.net accommodata.</ref><!--PLUS IN EN:-->
Linea 7:
Multae civitates nonnulla ordinis meriti genera vel ornamenta civitatis hodie habent [[Thailandia]]e [[Ordo Elephanti Albi]] et [[Iaponia]]e [[Ordo Solis Orientis]] sunt plus quam centum annos nati. In [[Canada]] et nonnullis regnis [[Consortio Populorum|Consortionis Populorum]], [[Ordo Meritis]] est maximus honor togatis tributus. [[Canada]] [[Ordo Canadae|Ordinem Canadae]] ordinesque [[provincia]]rum sicut [[Ordo Novae Scotiae]] tribuit. [[Australia]] [[Ordo Australiae|Ordinem Australiae]], ac [[Nova Zelandia]] [[Ordo Nova Zelandia|Ordinem Novae Zelandiae]] et [[Ordo Meriti Novae Zelandiae|Ordinem Meriti Novae Zelandiae]] tribuit. [[Ordo Mapungubwe]] est maximus honor in [[Africa Australis|Africa Australi]], ubi ordines [[Ordo Luthuli|Luthuli]] et [[Ordo Baobab|Baobab]] una cum aliis ornamentis tribuuntur. [[Civitates Foederatae]] [[Insigne Honoris]] [[militia|militantibus]] ob facta valoris, atque [[Insigne Libertatis Praesidentiale]] et [[Insigne Aureum Congressionale]] [[toga|civibus togatis]]<!--civilians--> tribuit. [[Legio Meriti]] est solum ornamentum Civitatum Foederatarum quod per gradus tribui potest ([[ordo equester|ordinis equestris]] vel certorum [[ordo meriti|ordinum meriti]] similis), sed tales gradus solum civibus aliarum civitatum tributi sunt, usitate senioribus praefectis militaribus et magistratibus gubernationum. [[Helvetia]] nullos ordines tribuit, et [[constitutio]] cives Helveticos a [[gubernatio]]nibus alienis ordinibus honoratos vetat ne ullum genus officii publici faciant.
 
== Classes ordinum ==
{{NexInt}}
[[Ludovicus XIV]] anno 1693 [[Ordo Sancti Ludovici|Ordinem Sancti Ludovici]] pro merito in bellicis actionibus instituit et secundum exemplum ordinum militarium in Magnae Crucis Equites, Commendatores, Equites devisit.<ref>Ordinum equestrium et militarium catalogus : in imaginibus expositus & cum brevi narratione, [[iarchive:ordinumequestriu00buon/page/n317/mode/2up|pagina LXX]]</ref> Ab media saeculae XIX secundum exemplum Legionis Honoris plurimae ordines pro merito in quinque classes vel gradus divisae sunt:
 
* Magnae Crucis Eques (aut simpliciter Magna Crux)
* Magnus Officialis (aut Magnus Commendator aut Commendator I classis aut Commendator de Nummero aut Commendator cum Stella aut Eques Commendator)
* Commendator (aut Commendator II classis)
* Officialis (aut Eques I classis aut Crux Honoris)
* Eques (aut Eques II classis aut Sodalis)
 
Alterae distinctiones in ordines [[Imperium Russicum|imperii Russici]] fuerunt, quorum equites simpliciter Eques I classis, Eques II classis, Eques III classis, nonnumquam Eques IV classis appellati sunt. Nonnulli ordines in alteris civitatibus simile divisae sunt, e. g. Ordo Aquillae Rubrae in [[Borussia|regno Borussiaco]], Ordo Coronae Ferreae in [[Imperium Austro-Hungaricum|imperio Austro-Hungarico]], Ordo pro Merito Sancti Michaelis in [[Bavaria|regno Bavarico]].{{NexInt}}
* [[Legio Honoris]]
* [[Ordo Periscelidis]]