Quantum redactiones paginae "Titus Quinctius Flamininus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tags: Per editorem visualem Recensio mobilis Recensio in situ mobili Newcomer task Newcomer task: links
No edit summary
Tags: Per editorem visualem Recensio mobilis Recensio in situ mobili Newcomer task Newcomer task: links
 
Linea 8:
== Vita ==
Quinctius ultimis annis [[Secundum Bellum Punicum|Secundi Belli Punici]] militavit. Anno [[208 a.C.n.|208]] apud [[Tarentum]] tribunus militum in praetorio imperatoris [[Marcus Claudius Marcellus|Marcus Claudius Marcellus]] erat. Anno [[206 a.C.n.|206]] [[quaestor]] fuit. Anno [[201 a.C.n.|201]] ''Xvir agris assignandis'' erat.
Anno [[198 a.C.n.|198]] una cum [[Sextus Aelius Q.f. Paetus Catus|Sexto Aelio Q.f. Paeto Cato]] [[consul]] electus Titus Quinctius Flamininusmissus est adversus Philippum Macedonum regem, qui [[Hannibal]]em pecunia et copiis iuverat, [[Athenae|Atheniensesque]] populi Romani socios armis lacessiverat. Contraxerant autem bellum cum Philippo Athenienses haudquaquam digna causa. Duo iuvenes [[Acarnania|Acarnanes]] non initiati templum [[Ceres (dea)|Cereris]] cum cetera turba ingressi sunt. Facile eos sermo prodidit. Perducti ad antistites templi, etsi manifestum erat eos per errorem ingressos, tanquam ob infandum scelus interfecti sunt: Acarnanes suorum nece commoti, ad vindicandos illos auxilium a Philippo petierunt, qui terram [[Attica|Atticam]] igne ferroque vastavit, urbes complures cepit, Athenas ipsas oppugnavit.
 
Quinctius exercitu conscripto maturius quam soliti erant priores consules profectus, in Graeciam magnis itineribus contendit. Tunc caduceator ab rege venit, locum ac tempus colloquendi postulans. Flaminius victoriae quam pacis avidior, tamen ad constitutum tempus venit in colloquium, postulavitque ut Philippus omni Graecia decederet. Accensus indignatione rex exclamavit: "Quid victo imperares gravius, Tite Quincti?" Et cum quidam ex circumstantibus oculis aeger adjecisset, aut bello vincendum, aut melioribus parendum esse. "Apparet id quidem, inquit Philippus, etiam caeco", jocans in ejus valetudinem oculorum. Erat quippe Philippus dicacior natura, quam regem decet, et ne inter seria quidem satis risu temperans. Dein, re infecta, se ex colloquio proripuit. Eum Flaminius bis proelio fudit castrisque exuit.