Quantum redactiones paginae "Imperator Romanus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tags: Per editorem visualem Recensio mobilis Recensio in situ mobili Newcomer task Newcomer task: links
No edit summary
Tags: Per editorem visualem Recensio mobilis Recensio in situ mobili Newcomer task Newcomer task: links
 
Linea 2:
Titulus '''''imperator''''' in diebus Rei Publicae Romanae habitus est, quoniam vero dux militaris propter victoriam modo gestam laureatus, deinde militibus idem suis, salutatus erit ''imperator''. Tunc enim generalis erat hic titulus, nullo modo singularis. Ille dux deinde titulum post cognomen assumpsit, donec magistratu discessurus sit aut confecto [[triumphus|triumpho]]. Interdiu [[Senatus Romanus|senatus]] visus est eum dare vel confirmare.<ref name="oxford">The Oxford Classical Dictionary, entry 'Imperator', Third Edition, Oxford University Press., 1996.</ref> Primus pro certo indicio imperator fuit [[Aemilius Paulus]] anno 189 a.C.n.<ref name="oxford" /> Magna cum gloria titulus latus est: [[Cn. Pompeius Magnus|Pompeius]] se plus quam semel imperatorem salutatum fuisse declaravit, sicut [[Sulla]], at etiam [[Iulius Caesar]] fuit is qui eo in perpetuum primus usus est. Hodie dubium est quin Caesar vel a senatu vel per hereditatem (id [[Cassius Dio]] dicit)<ref>Cass. Dio 43.44.2</ref> eum accepisset.
 
Anno [[38 a.C.n.]] [[Agrippa]] titulum pro suis victoriis sub [[Octavianus|Octaviano]] refutavit; igitur posthac devenitur ut ''[[princeps|principi]]'' et salutationem et titulum imperatorem capere oporteret. Videtur enim Octavianus (serius [[Augustus (imperator)|Augustus]]) eo quasi praenomine utebatur (i.e. imperator Caesar, non Caesar imperator). Ex quo titulus imperium summum significare coepit, et in illo sensu communiter habitus. [[Otho]] primus Augustum simulare conatus est, sed solum, cum [[Vespasianus]] regnum cepisset, titulus ei qui Imperium Romanum regnaret, proprio usu factus est.
 
Etiam enim vero, ulla disceptatio de Imperatoribus Romanus multum discrimine historico usa est, nam Romani ipsi non percipiebant idem atque nos moderni notiones de "imperio" vel "imperatore." Imperio Romano autem servata sunt omnia instituta et traditiones Rei Publicae, etiam senatus et comitia. Fere imperatores describi duces ''de iure'' nequeunt (in nomine Imperator fuit modo primus inter pares), sed aliter multi duces ''de facto'' non erant.