Quantum redactiones paginae "Philoctetes" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
[[Fasciculus:Philoctetes.jpg|thumb|right|Philoctetes vulneratus a Iohanne Germano Drouais pictus (1786-1788). Post eum arcus et pharetra Herculea videntur. Humi jacet sagitta quae eum vulneravit.]]
 
'''Philoctetes''' ([[lingua Graeca|Graece]]: Φιλοκτήτης), in [[mythologia Graeca]], fuit rex [[Meliboea]]e in [[Thessalia]] et filius prioris regis [[Poeas|Poeantis]]. Cum [[Hercules|Heracles]] temerariae uxoris [[Deianira]]e culpa in summis cruciatibus periret, rogum funebrem suscendit in qua pars mortalis herois concremaretur. Gratus Heracles arcum et sagittas suas [[Hydra (mythologia)|Hydra]]e sanguine venenatas Philocteti donavit. Postea, dum Achivi [[Diana|deae Dianae]] immolant [[Troia]]m classe petituri, Philoctetes a serpente volnus in pede accepit<ref>Sic [[Homerus]]. Secundum aliam traditionem non serpens, sed una ex suis venenatis sagittis eum vulneravit (sic [[Servius grammaticus]] ad ''[[Aeneis|Aen.]]'' III.402).</ref>, qui sanari non potuit. Quia Achivi in navibus taetrum odorem et clamores sagittarii non tolerabant, nocte Philoctetem in insula [[Lemnos|Lemno]] dormientem reliquerunt, ubi Poeantius sagittarius per decem annos solus vixit. Cum vero vates cecinerunt sine Herculeo arcu et pharetra sagittarum plena [[Troia]]m vinci non posse, [[Ulixes]] a [[Diomedes|Diomede]] comitatus heroem repetiit atque ei persuasit ut [[Ilium]] secum veniret. Ubi, sanatus a [[Machaon|Machaone]] medico<ref>[[Propertius]], ''[[Elegiae (Propertius)|Elegiae]]'' II.1.59.</ref>, Philoctetes optimus sagittarius in omni exercitu Graeco fuit<ref>''[[Odyssea]]'' VIII.219-220. Cf ''Ilias'' II.717. Septem naves sagittariorum plenas ducebat.</ref> et [[Paris (heros)|Parida]] necavit<ref>Hyginus CXII,4.</ref>.
 
Philoctetes nomen suum tragoediae [[Sophocles|Sophocleae]] dedit, necnon [[Philoctetes (Euripides)|Euripideae]] [[Index fabularum Aeschylearum|Aeschyleae]]que hodie deperditis<ref>[[Dio Cocceianus|Dio Chrysostomus]],[https://archive.org/details/dionisprusaensis02diocuoft/page/104/mode/2up ''Oratio'' LII].</ref>. Persona etiam fuit in [[Hercules Oetaeus|Hercule Oetaeo]] [[Seneca|Senecano]]. Nec mirum si praeclarus Achaeorum dux ille ad ferinam vitam taetro vulnere redactus et post decem demum annos voluntate et oraculis deorum generi humano velut redditus tragicorum poetarum animum ad se advertit.