Quantum redactiones paginae "Philoctetes" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 2:
[[Fasciculus:Philoctetes.jpg|thumb|right|Philoctetes vulneratus a Iohanne Germano Drouais pictus (1786-1788). Post eum arcus et pharetra Herculea videntur. Humi jacet sagitta quae eum vulneravit.]]
 
'''Philoctetes''' ([[lingua Graeca|Graece]]: Φιλοκτήτης), in [[mythologia Graeca|Mythologia Graeca]], fuit rex [[Meliboea]]e in [[Thessalia]] et filius prioris regis [[Poeas|Poeantis]]. Cum [[Hercules|Heracles]] temerariae uxoris [[Deianira]]e culpa in summis cruciatibus periret, rogum funebrem suscendit. Gratus Heracles arcum et sagittas suas [[Hydra (mythologia)|Hydra]]e sanguine venenatas Philocteti donavit. Postea, dum Achivi [[Diana|deae Dianae]] immolant [[Troia]]m classe petituri, Philoctetes a serpente volnus in pede accepit<ref>Sic [[Homerus]]. Secundum aliam traditionem non serpens, sed una ex suis venenatis sagittis eum vulneravit (sic [[Servius grammaticus]] ad ''[[Aeneis|Aen.]]'' III.402).</ref>, qui sanari non potuit. Quia Achivi in navibus taetrum odorem et clamores sagittarii non tolerabant, nocte Philoctetem in insula [[Lemnos|Lemno]] reliquerunt, ubi Poeantius sagittarius per decem annos vixit. Cum vero vates cecinerunt sine Herculeo arcu et pharetra sagittarum plena [[Troia]]m vinci non posse, [[Ulixes]] a [[Diomedes|Diomede]] comitatus heroem repetiit atque ei persuasit ut [[Ilium]] secum veniret. Ubi, sanatus a [[Machaon|Machaone]] medico<ref>[[Propertius]], ''[[Elegiae (Propertius)|Elegiae]]'' II.1.59.</ref>, Philoctetes optimus sagittarius in omni exercitu Graeco fuit<ref>''[[Odyssea]]'' VIII.219-220. Cf ''Ilias'' II.717. Septem naves sagittariorum plenas ducebat.</ref> et [[Paris (heros)|Parida]] necavit<ref>Hyginus CXII,4.</ref>.
 
Philoctetes nomen suum tragoediae [[Sophocles|Sophocleae]] dedit, necnon [[Philoctetes (Euripides)|Euripideae]] [[Index fabularum Aeschylearum|Aeschyleae]]que hodie deperditis<ref>[[Dio Cocceianus|Dio Chrysostomus]],[https://archive.org/details/dionisprusaensis02diocuoft/page/104/mode/2up ''Oratio'' LII].</ref>. Persona etiam fuit in [[Hercules Oetaeus|Hercule Oetaeo]] [[Seneca|Senecano]].