Quantum redactiones paginae "Tullus Hostilius" differant

Content deleted Content added
Katxis (disputatio | conlationes)
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
'''Tullus Hostilius''' tertius fabulosus [[Reges Romani|rex Romanus]] ab 673 a.C.n. usque ad 641 a.C.n. erat.
 
Tullus HostiiusHostilius exemplar fabulosum [[Romulus|Romuli]] est. Uterque inter pastores partus est, bellum contra Fidenas Veiosque gessit, numerum civium auxit, copias adparavit, et ex terra in tempestate evanuit. Ut Romulus [[Numa Pompilius|Numaque]] partes Ramnium Titiumque agunt, sic, ut index tribuum quattuor patriarum [[Roma]]e perficeret, Tullus legatus Lucerum et [[Ancus Marcius]] successor legatus plebium facti sunt.
 
Eventum insignitum, ut fabula est, regni eius exitium Albae erat. Oppidum quidem deletum est sed quando et a quo incertum est. Ab Latinis nec Romanis, qui Albam patriam suam esse putabant, fortasse deletum est.