Quantum redactiones paginae "Lysistrata" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 31:
*'''Episodia '''ː iam Lysistrata de incepti successu anxia apparetː multae enim feminae Veneris et maritorum desiderio ad adversarios transfugere conantur. Speciosas fallacesque causas comice adlegant. Exempli graria ultima galeam deae Athenae sub tunica condidit atque praegnans esse simulabat domum redire sibi ut liceret. Quas omnes intra moenia Acropolis retrahit Lysistrata. Tunc vero membro virili erecto et Veneris cupidine animi turbatus accurrit Myrrinae maritus Cinesias qui Lysistratam suppliciter rogat ut uxorem sibi mittat. Quae consensit postquam Myrrinam quomodo cum marito ageret certiorem fecit. Quae variis dilationibus cupidinem Cinesiae fefellit et postquam diu eum excruciavit momento critico effugit. Senes chori miserum solantur, omnes mulieres pravas esse dicentes. Tum Sparta advenit praeco ubi eadem gessit Lampito quae Lysistrata Athenisː quocirca magistratus Atheniensis praeconem rogat an hastam sub tunica geratǃ Ambo legatos de pace quam celerrime eligendos esse arbitrantur rem intolerandam ut evaderent.
*'''Stasimon'''ː virum coryphaeus nihil tam insuperabilem esse quam feminam fatetur. Tum mulierum coryphaeus blanditiis eum flectere incipitː vestem induit et culicem ex eius oculo elicit. Quibus commotus cum feminis in gratiam redit et ambo semichori in unum coalescunt et triumphalem cantum ordiuntur spectatores ad pecuniam aut cibos accipiendos invitantes.
*'''Exodos'''ː Lysistrata formosissimam et nudam puellam, Reconciliationem, legatis utriusque civitatis mittit quae eos ad se ducat. Ita postquam praeteritas amborum iniurias reprehendit atque beneficia mutua commemoravit facile eis persuadet ut pacem componant. Fabula cum convivio et bacchicis saltationibus desinit. Ultimis versibus Laconice celebrantur Apollo, Dioscuri, Helena atque imprimis Athena.
 
== Notae ==