Quantum redactiones paginae "Lysistrata" differant

Content deleted Content added
Linea 23:
 
== Summarium ==
[[Fasciculus:LYSISTRATAstaging.jpg|thumb|Lysistrata anno 2007 doctadoctaː Lysistrata inter Athenienses et Lacedaemonios legatos.]]
*'''Prologus'''ː Instigante Lysistrata mulieres tam Athenienses quam Peloponnesiacae coeunt et coniurationem faciunt ad pacem viris imponendam, quibus Veneris voluptatem tamdiu recusare decernunt quamdiu bello renuntiare noluerint. Non sine molestia comitibus consilium suum persuasit Lysistrata quia viris carere res horrendissima et misserrima eis videbatur. Prima tamen Laconica Lamito consensit et ceterae exemplum earum aegerrime secutae sunt. Iusiurando denique sese obstrinxerunt, immolato supra magnum poculum [[Vinum Thasium|vini Thasii]] urceolo. Quod tamen ad viros compellendos fortasse non satis fuisset nisi insuper Lysistrata mulieres iam seniores in [[Acropolis Athenarum|Acropolim]] ad [[Arx|arcem]] occupandam et thesaurum bello necessarium secludendum immisisset. Lampito similem seditionem motura Spartam proficiscitur obsides relinquens puellam [[Corinthus|Corinthiam]] et alteram ex [[Boeotia]] (quae civitates tum Lacedaemoniorum sociae erant). Quo facto Lysistrata et eius amicae in Acropolim ad opem ferendam currunt.
*'''Parodos'''ː intrat chorus senum ligni fasces ferentium quibus portas Acropolis incendere volunt nisi mulieres eas aperuissent. Altera ex parte intrat chorus mulierum urnas aquae plenas ferentes quibus post varia convicia et altercationes taedas extinguunt et senes lavant.