Quantum redactiones paginae "Diastole" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
 
Linea 1:
{{discretiva}}
'''Diastole''' est vocabulum a [[lingua Graeca antiqua|Graeco]] mutuatum, nam διαστολή, quippe quae a διαστέλλω 'diduco, divido, dispono' [δια- (cf. ''dis-'') + στέλλω 'instruo, adparo'] ducta sit, apud [[Graecia antiqua|Graecos]] multos usus et sensus habebat, quamquam apud [[Romani antiqui|Romanos]], quantum sciamus, perraro invenitur. Ex sensibus elementariis (quae sunt 'dilatatio, distractio, extensio; distinctio, divisio') orti sunt non solum usus [[medicus|medicorum]] ('motus cordis et arteriarum') et [[grammaticus|grammaticorum]] ('prolongatio syllabae in pronuntiatione'<ref>White 1953.</ref>) et [[musicus|musicorum]] ('distinctio; mora'), sed etiam usus [[scriba]]rum ('interpunctio') et narratorum ('distincta explicatio'), ad quem pertinet [[Maurus Servius Honoratus|Servii]] adnotatio ad [[Publius Vergilius Maro|Vergilii]] ''[[Georgica]]'': "ad diastolen ait aridam."<ref>Serv. in Georg. 3.458.</ref>,