Quantum redactiones paginae "Diastole" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Diastole''' est vocabulum a Graeco mutuatum, nam διαστολή, quippe quae a διαστέλλω 'diduco, divido, dispono' [δια- (cf. ''dis-'') + στέλλω 'instruo, adparo'] ducta sit, apud Graecos multos usus et sensus habebat, quamquam apud Romanos, quantum sciamus, perraro invenitur. Ex sensibus elementariis (quae sunt 'dilatatio, distractio, extensio; distinctio, divisio') orti su...'
 
No edit summary
Linea 1:
'''Diastole''' est vocabulum a [[lingua Graeca antiqua|Graeco]] mutuatum, nam διαστολή, quippe quae a διαστέλλω 'diduco, divido, dispono' [δια- (cf. ''dis-'') + στέλλω 'instruo, adparo'] ducta sit, apud [[Graecia antiqua|Graecos]] multos usus et sensus habebat, quamquam apud [[Romani antiqui|Romanos]], quantum sciamus, perraro invenitur. Ex sensibus elementariis (quae sunt 'dilatatio, distractio, extensio; distinctio, divisio') orti sunt non solum usus [[medicus|medicorum]] ('motus cordis et arteriarum') et [[grammaticus|grammaticorum]] ('prolongatio syllabae in pronuntiatione'<ref>White 1953.</ref>) et [[musicus|musicorum]] ('distinctio; mora'), sed etiam usus [[scriba]]rum ('interpunctio') et narratorum ('distincta explicatio'), ad quem pertinet [[Maurus Servius Honoratus|Servii]] adnotatio ad [[Publius Vergilius Maro|Vergilii]] ''[[Georgica]]'': "ad diastolen ait aridam."<ref>Serv. in Georg. 3.458.</ref>,
 
Quod ad usum hodiernum attinet, duae potissimum significationes sunt:
Linea 7:
== Notae ==
<references />
 
== Bibliographia ==
* White, D. S. (1953) Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli (Aen. I,30). ''Clssical Journal'' 49: 23-24.