Quantum redactiones paginae "Thesmophoriazusae" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
In [[Thesmophoria|Thesmophoriis]], feminae, quibus [[Euripides]] saepe maledixerit, concernunt, ut poeta necetur. Is autem Mnesilochum, virum affinem, in ferias earum mittit qui eas dehortetur. Quia nefas est virum in feriis feminarum interesse, in eum quoque mortem decernunt. Euripides autem eum dolo callido servat.
== Summarium ==
'''Prologus'''ː Euripides adfinem suum senem, quem scholiastes Mnesilochum appellat, apud collegam [[Agathon|Agathonem]] ducit, poetam tragicum effeminatis moribus. Etenim, inquit, mulieres Thesmophorias celebrantes quod feminas in tragoediis saepe male dixerit metuenda consilia de se sumpturas rescivit. Ita Agathoni, qui mulieris aspectum iam sponte suo praebet quia femineos mores a se in scaena cantatos imitatur, persuadere conatur Euripides ut sese in mulierum coetum incognito insinuet atque suam causam suscipiens accusationes refellat. Agathon ipsius Euripidis versibus respondet se non minus vitam amare quam illum. Ita recusat. At Mnesilochus adfinem miseratus morem ei gesturum pollicetur. Tunc Euripides eius pilos evellit aut etiam comburit atque eum femineis vestibus et ornamentis instruit quae Agathon ex suo eis volenter praestat. Adhuc praecipit ne vocem mutare obliviscatur atque eum ad Thesmophorias dimittit.
 
== Bibliographia ==