Quantum redactiones paginae "Thesmophoriazusae" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
In [[Thesmophoria|Thesmophoriis]], feminae, quibus [[Euripides]] saepe maledixerit, concernunt, ut poeta necetur. Is autem Mnesilochum, virum affinem, in ferias earum mittit qui eas dehortetur. Quia nefas est virum in feriis feminarum interesse, in eum quoque mortem decernunt. Euripides autem eum dolo callido servat.
== Summarium ==
'''Prologus'''ː Euripides adfinem suum quaemquem scholastes Mnesilochum appellat apud collegam Agathonem ducit, poetam tragicum effeminatis moribus. Etenim, inquit, mulieres Thesmophorias celebrantes quod feminas in tragoediis male dicat sibi metuenda consilia sumpturas rescivit. Ita Agathoni qui mulieris aspectum iam praebet quia femineos mores in scaena imitatur persuadere conatur ut sese in mulierum coetum incognito insinuet atque Euripidis causam suscipiens accusationes refellat. Agathon ipsius Euripidis versibus respondet se non minus vitam amare quam illum. Ita recusat. At Mnesilochus adfinem miseratus morem ei gesturum pollicetur. Tunc Euripides eius pilos evellit aut etiam comburit atque eum femineis vestibus et ornamentis instruit quae Agathon ex suo eis volenter praestat. Adhuc praecipit ne vocem mutare obliviscatur atque eum ad Thesmophorias dimittit.
 
== Bibliographia ==