Quantum redactiones paginae "Olaus Wormius" differant

Content deleted Content added
m →‎De opinione populari: Incertus sum, utrum constructio "alicuius (rei) mentionem facere" accusativum cum infinitivo sumere possit an non... Si re vera potest, abrogetur igitur haec recensiuncula...
m Minutiae
Linea 9:
Sub finem anni [[1608]] instituta in [[Italia|Italiam]] peregrinatione omnem fere Italiam superiorem peragravit et multis urbibus perlustratis [[Patavium|Patavii]] substitit, ubi per semestre aegros assidue visitando indefessum se praebebat. Deinde, assumpto itineris comite Henrico Petreio, medicinae in Academia Marpurgensi professore, reliquam Italiam perlustravit. Mense Februario anni [[1610]] [[Lutetia|Lutetiam Parisiorum]] appulit et artem medicam per duos menses ibi exercuit. Cum autem rege [[Henricus IV (rex Francorum)|Henrico IV]] interfecto Lutetiae Parisiorum omnia perturbarentur, in [[Belgium Hispanicum|Belgium]] transiit et, aliquantisper ibi commoratus celebrioresque Belgii urbes perlustratus, [[Hafnia|Hafniam]] denique profectus est [[Universitas Hafniensis|Academiam Hafniensem]] salutatum.
 
Rebus suis in [[Dania]] dispositis, [[Medicus|Doctoris medicinae]] gradum rite assecutus est [[Basilea|Basileae]] anno [[1611]], [[Marburgum|Marpurgi]] antea iterum moratus, ut etiam in [[Chemia|chimica studia]] incumberet nec quicquam, quod ad summam artem et scientiam periti medici spectaret, omitteret. Ineunte anno [[1612]] in [[Anglia|Angliam]] venit, ubi sex mensium atque anni spatium [[Londinium|Londinii]] substitit ac medicammedicinam exercuit, dum aestate anni [[1613]] ad elegantiores litteras docendas Hafniam in [[Universitas Hafniensis|patriam Academiam]] vocatus est. Quod docendi munus anno [[1615]] cum [[Lingua Graeca antiqua|Graecae linguae]] professione commutavit. Hafniae gradum [[Magister artium|Magistri artium]] anno [[1617]] assecutus in Academia Hafniensi [[Artes humaniores|Latinam Graecamque linguas]] et [[Medicina|medicinam]] necnon [[Physica|physicam]] docere perrexit.
 
[[Fasciculus:1655 - Frontispiece of Museum Wormiani Historia.jpg|thumb|Conspectus ''Musei Wormiani.'']] Muneribus in Academia relictis Wormius Hafniae non solum praxin medicinammedicam exercuit, sed multarum disciplinarum peritus etiam aliis studiis delectabatur, praesertim investigandis [[Lapis runicus|lapidibus]] [[Runae|litterisque runicis]], quas accurate diligenterque libris descripsit. Item multa [[Plantae|sata]], [[animalia]], [[Lapis|saxa]] collegit eaque ad artem conservata praeceptis systematicis ordinavit. Eius ''Museum Wormianum'' in magno nomine fuit etiam apud exteros, et index, quo omnia a Wormio collecta continentur, post eius mortem a Gulielmo filio in lucem editus est. Collectio Wormii hodie in [https://universitetshistorie.ku.dk/organisation/museer/geologisk_museum/ Museo Geologiae Hafniensi] asseveratur. Anatomicus in [[Calvaria|capite humano]] ossa parieto-occipitalia invenit primusque descripsit, qua de causa ab eius nomine ''[[:en:Wormian_bones|ossa Wormiana]]'' appellata sunt.
 
[[Fasciculus:Ole Worm og Dorothea.JPG|thumb|250px|Olaus Wormius cum uxore Dorothea]] Wormius uxores in matrimonium duxit tres: primam Dorotheam Finckiam (1596–1628), Thomae Finckii filiam, nuptiis die 26 Novembris 1615 celebratis. Ex qua septem liberos sustulit, quorum duae filiae, Ingera (1621–1677) et Sostrata (1623–1685), ad aetatem pervenerunt. Dorothea coniuge die 21 Novembris 1628 [[Pestis|pestilentia]] absumpta, Wormius ad secundas transiit nuptias anno 1630, Susannam ducens, filiam [[:da:Mads_Jensen_Medelfar|Matthiae Iani Medelfar]], episcopi Lundensis. In hoc coniugio spatio septem annorum parens trium filiorum factus est, quorum duo, Gulielmus (1633–1704) et Matthias (1636–1707), infantiae superstites vixerunt. Susannam [[Pestis|pestifera lue]] correptam amisit die 26 Augusti 1637, quare Wormius anno 1639 Magdalenam Motzfeldiam (1617–1691), Petri Motzfeldii filiam, tertiam duxit uxorem. Quinque e septem liberorum ex hoc tertio coniugio susceptorum infantiam vita superaverunt: Dorothea (1644–1707), Petrus (1646–1719), gemellae Maria (1649–1715) et Susanna (1649–1674), Ioannes (1652–1718).