Quantum redactiones paginae "Catharevusa" differant

Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
de lingua publica et scripta
Linea 2:
[[Fasciculus:Ouzo_samara.jpg|thumb|Vestigia Catharevusae in lingua hodierna: 1. Morphologia: finalis -ν in κλασσικόν, 2. Scriptura polytonica, 3. Vocabularium: οἶκος, 4. Morphologia: participium passivum aoristi ἰδρυθείς, 5. Casus: dativus (τῷ)]]
 
'''Catharevusa''' ([[Neograece]] Καθαρεύουσα [{{IPA|kaθaˈre̞vuˌsa}}]) est lingua Graeca "pura" et emendata, [[saeculum 19|saeculo undevicesimo]] ineunte ab [[Adamantius Coraes|Adamantio Corae]] creata, quae [[lingua publica|lingua officialis]] [[Graecia]]e fuit usque ad annum [[1976]].
 
Catharevusa similis est [[Lingua Graeca antiqua communis|linguae Graecae antiquae communi]]; ''Coraes'' linguam vulgarem quam maxime emendari et a verbis alienis (ut puta [[Lingua Turcica|Turcicis]]) "purificari" voluit, non autem linguam Graecam saeculi quarti a.C.n. restitui. Ita pro verbo vulgari ψάρι ([[piscis]]) non antiquum ἰχθύς, sed verbum Graecae recentioris ὀψάριον proposuit. Alii autem alia poposcerunt, quidam etiam meram [[dialectus Attica|dialectum Atticam]]. Unica quidem Catharevusa numquam exstabat, plus erat in scriptis quam in sermonibus. Varii scriptores variis modis Catharevusa Demoticaque usi sunt.
 
Regnum Graeciae ab initio (anno [[1832]]) Catharevusam elegit, [[Lingua Graeca Demotica|linguam vulgarem seu demoticam]] neglegens. Paulatim numerus hominum crescebat, qui Catharevusam recusaverunt, praecipue post [[secundum bellum mundanum]]: Poetae, qui linguam arte factam repudiaverunt, quia vitam authenticam describere voluerunt; magistri, quia intellexerunt discipulos successu carere, quod nimium temporis in grammaticam obsoletam consumpserunt.
Linea 12:
{{NexInt}}
*[[Lingua Neograeca]]
*[[Lingua scripta]]
*[[Diglossia]]