Quantum redactiones paginae "Vespae (Aristophanes)" differant

Content deleted Content added
Linea 26:
* '''Parodos'''ː senes qui ad Pnyx iudicatum iter faciunt vesparum habitu instructi domum praetereunt et Philocleonis absentiam mirantur. Magna voce eum appellant monentes hodie strategi Lachetis<ref>Ille Laches est qui [[Laches|dialogo Platonico]] titulum indidit.</ref> causam agi et Cleonem "trium dierum iram" ad tribunal secum portare iussisse. Coniecturae indulgent fortasse Philocleonem aegrum esse quod pridie reus absolutus esset.
* '''Primum episodium'''ː Philocleon caput e fenestra exserit atque captivitatem comitibus nuntiat dum eos rogat summissius loquerentur ne custodes expergefacerent. Qui eum hortantur ut quam celerrime effugium excogitaret ne serius ad iudicium pervenirent. Laqueos igitur retis rodere incipit et per funem ad humum descendere. Tum vero filius et servi e somno excitantur atque eum intra domum rixa cum vespis facta repellunt. Vespae victae Bdelycleonem coniurationis ad tyrannidem restituendam accusant atque [[Demagogus|demagogum]] [[Cleon|Cleonem]] minitantur qui iura democratica et iudicandi potestatem tuetur.
* '''Agon'''ː Bdelycleon Philocleonem servum esse non regem ut ipse putat demonstare posse adfirmat. Pater argumentis suis confisus sponsionem facit et ambo choreutas litis arbitros eligunt. Philocleon omnes homines sese timere atque blandimentis uti iactat. Quin etiam stipendia iudicibus data ([[Obolus|triobolium]]) extollit. Addit solos iudices rerum in officio gestarum rationem non reddere, ipsum Cleonem eos fovere. Respondet filius parvam pecuniam mereri iudices si cum ingentibus divitiis compares a potentibus demagogis collectis, quibus Philocleon et eius collegae adversariis eorum damnandis non aliter inserviunt atque qui [[Olea europaea|oleas]] accepto salario domini iussu legunt<ref>Versus 712.</ref>. ChorusInexspectato modo chorus sententiam secundum filium dat. At Philocleon qui si victus esset iudiciis in posterum renuntiaturum spoponderat mori malle quam a iudiciis abesse clamat.
* '''Episodium'''ː remedium invenit Bdelycleon atque patri persuadet ut domi iudicaret. Primus reus arcessitur canis Labes qui caseum [[Sicilia insula|Sicilianum]] in [[Culina|culina]] furatus est. Sicilianus appellatur caseus quia strategus Laches -cui Labes [[paronomasia]] est- re in Sicilia male gesta<ref>[[Thucydides]] III.115.</ref> accusatus erat quod pecuniam ab hostibus accepisset. Accusat canis alter e [[Demos|demo]] Cydathenaeo -qui demus demagogi Cleonis est, canis Graece κύων dicitur- ː in primis reo obicit quod caseum solus comederit nec partem sibi reliquerit. Tum Philocleon ne sibi quidem quicquam e caseo pervenisse perspicit atque reo multo magis irascitur. Bdelycleon ipse causam pro reo apud patrem agitː magna merita huius canis in pecoribus custodiendis memorat, unius peccati veniam poscit, catulos adhuc infantes misericordiae movendae causa accersit. Paulisper tantum mollitur Philocleon et damnare iam in animo habet sed a filio deceptus calculum in falsam urnam deicit. Postquam reum absolvisse renuntiatus est animus Philocleonem relinquit qui humi cadit. Postremo filius multa aqua eum resuscitat et ad convivium solandi causa secum ducere promittit.
* '''[[Parabasis]]'''ː coryphaeus auctoris merita erga populum Atheniensem extollit, in primis quod Cleonis incepta impugnat<ref>Versus 1037ː ''ἀλλ᾽ ὑπὲρ ὑμῶν ἔτι καὶ νυνὶ πολεμεῖ''.</ref>. Simul spectatores reprehendit quod anno priore praemium ''[[Nubes (Aristophanes)|Nubibus]]'' non contulerint et causas cur aculeos sibi aptarint explicat.