Quantum redactiones paginae "Vespae (Aristophanes)" differant

Content deleted Content added
Linea 16:
Actio Athenis agitur. Scaena iudicis domus portam et viam ostendit.
== De proposito politico ==
Ut priores haec comedia contra demagogum Cleonem directa est. Nam Athenis omnes cives plus quam triginta annos nati iudices esse poterant si volebantː sex milia eorum ad hoc officium quotannis sorte ducebantur. Ne pauperes damnum acciperent si illis diebus quibus iudicabatur artificium eorum cessasset atqueneve ob hoc itaipsum a iudicis officio averterentur [[Obolus|obolo]] diurno damnum pensari iusserat [[Pericles]] et circa [[425 a.C.n.]] demagogus Cleon stipendium ad triobolum auxit. Aristophanes hanc "democraticam" novitatem non probabat quia -si quidem ei credimus- multi non ob aliam rem iudicare solebant quam ad victum quaerendum<ref>Versibus 303-6 puer de cena futura ita patrem interrogatː ''ἄγε νυν ὦ πάτερ ἢν μὴ
τὸ δικαστήριον ἅρχων
καθίσῃ νῦν, πόθεν ὠνησόμεθ᾽
ἄριστον<'' = 'pater si archon hodie iudicia non constituet, unde prandium ememus?". Pater respondetː ''μὰ Δἴ οὐκ ἔγωγε νῷν οἶδ᾽
ὁπόθεν γε δεῖπνον ἔσται'' = Per Iovem nescio unde nobis cena fiat.". </ref> et ex invidia erga divites et magistratus e nobilibus gentibus ortos, qui plerumque adversarii politici demagogorum erant, acerbas sententias dabant. Ita illos iudices velut Cleonis sicarios esse denuntiat Aristophanes. Quocirca in hac fabula Philocleon ("Cleonis amicus") nihil aliud in vita facere quam iudicare cupit; contra eius filius Bdelycleon ("Cleonis inimicus") patrem ad iucundiorem vitam convertere conatur.
 
== Summarium ==