Quantum redactiones paginae "Vespae (Aristophanes)" differant

Content deleted Content added
Linea 26:
* '''[[Parabasis]] secunda'''ː coryphaeus iocos in nonnullos Athenienses tum notos immittit et litem inter Cleonem et Aristophanem memorat quocum poeta in gratiam numquam redibit.
* '''Episodium'''ː vino irritatus Philocleon formosam tubicinam e convivio subripuit et domum ducitː in itinere feminam panes vendentem et virum praetereuntem verberibus maledictisque molestavit qui eum in ius vocare volunt. Sed de iudiciis senex nihil iam audire vult et inopportunis fabulis Aesiopacis inepte respondet. Filius accurrit atque res componere conatur antequam patrem intra domum trahat.
* '''Exodos'''ː postquam chorus Philocleonis morum mutationem et Bdelycleonis amorem erga patrem laudavit Philocleon phrenetice saltans in scaenam redit. Ad certandum tragoedicos actores si qui sunt provocat. Tum incedunt tres filii Cancri et omnes gesticulantes e scaena exeunt (quae [[Parodia|parodia]] novae musicae in [[Euripides|Euripidis]] dramata introductae esse videtur).
 
== Notae ==