Quantum redactiones paginae "Vespae (Aristophanes)" differant

Content deleted Content added
Linea 22:
* '''Agon'''ː Bdelycleon Philocleonem servum esse non regem ut ipse putat demonstare posse adfirmat. Pater argumentis suis confisus sponsionem facit et ambo choreutas litis arbitros eligunt. Philocleon omnes homines sese timere atque blandimentis uti iactat. Quin etiam stipendia iudicibus data ([[Obolus|triobolum]]) extollit. Addit solos iudices rerum in officio gestarum rationem non reddere, ipsum Cleonem eos fovere. Respondet filius parvam pecuniam mereri iudices si cum ingentibus divitiis compares a potentibus demagogis collectis, quibus Philocleon et eius collegae adversariis eorum damnandis non aliter inserviunt atque qui [[Olea europaea|oleas]] accepto salario domini iussu legunt. Chorus sententiam secundum filium dat. At Philocleon qui si victus esset iudiciis in posterum renuntiaturum spoponderat mori malle quam a iudiciis abesse clamat.
* '''Episodium'''ː remedium invenit Bdelycleon atque patri persuadet ut domi iudicaret. Primus reus arcessitur canis Labes qui caseum [[Sicilia insula|Sicilianum]] in [[Culina|culina]] furatus est. Sicilianus appellatur caseus quia strategus Laches -cui Labes [[paronomasia]] est- re in Sicilia male gesta<ref>[[Thucydides]] III.115.</ref> accusatus erat quod pecuniam ab hostibus accepisset. Accusat canis alter e [[Demos|demo]] Cydathenaeo -qui demus demagogi Cleonis est, canis Graece κύων dicitur- ː in primis reo obicit quod caseum solus comederit nec partem sibi reliquerit. Tum Philocleon ne sibi quidem quicquam e caseo pervenisse perspicit atque reo multo magis irascitur. Bdelycleon ipse causam pro reo apud patrem agitː magna merita huius canis in pecoribus custodiendis memorat, unius peccati veniam poscit, catulos adhuc infantes misericordiae movendae causa accersit. Paulisper tantum mollitur Philocleon et damnare iam in animo habet sed a filio deceptus calculum in falsam urnam deicit. Postquam reum absolvisse renuntiatus est animus Philocleonem relinquit qui humi cadit. Postremo filius multa aqua eum resuscitat et ad convivium solandi causa secum ducere promittit.
* '''[[Parabasis]]'''ː coryphaeus auctoris merita erga populum Atheniensem extollit, in primis quod Cleonis inceptisincepta impugnat<ref>Versus 1037ː ''ἀλλ᾽ ὑπὲρ ὑμῶν ἔτι καὶ νυνὶ πολεμεῖ''.</ref>. Simul spectatores reprehendit quod anno priore praemium ''[[Nubes (Aristophanes)|Nubibus]]'' non contulerint et causas cur aculeos sibi aptarint explicat.
* '''Episodium'''ː Bdelycleon imperitum patrem docet quomodo apud elegantes convivas invitatus laute vestiatur atque loquatur. Inprimis cantuum in [[Symposium|symposiis]] solitorum et fabularum [[Aesopus|Aesopicarum]] meminit.
* '''[[Parabasis]] secunda'''ː coryphaeus iocos in nonnullos Athenienses tum notos immittit et litem inter Cleonem et Aristophanem memorat quocum poeta in gratiam numquam redibit.