Quantum redactiones paginae "Michaël Boym" differant

Content deleted Content added
+
Linea 3:
'''Michaël Petrus Boym''' ([[Polonice]] ''Michał Piotr Boym'', [[Sinice]] 卜彌格, Bǔ Mígé; natus anno [[1612]], mortuus anno [[1659]]) fuit [[missionarius]] [[Societas Iesu|Iesuiticus]] exploratorque [[Polonia|Polonicus]]. In [[Sinae (regio)|Sinis]] aliisque terris perigrationes fecit et de eis commentarios numerosos scripsit. Etiam primum lexicon inter linguam Sinicam et linguam Europaeam convertens scripsit.
 
Opus eius notissimum, ''[[Flora Sinensis]]'', [[Vindobona]]e anno [[1656]] edita, animalia plantasque Sinarum describit. Textus plures composuit qui in opere [[Athanasius Kircher|Athanasii Kircheri]], titulo ''[[China illustrata]]'', comprehenduntur. Atlas geographicus a Boym delineatus, titulo ''Magni Cathay, quod olim Serica et modo Sinarum est monarchia, quindecim regnorum octodecim geographicae tabulae'', usque adhuc ineditus, apud [[Bibliotheca Apostolica Vaticana|bibliothecam Vaticanam]] iacet (Borg. Cin. 531). Opus magnum, titulo ''Medicus Sinicus'', quod post mortem auctoris libelli ''Specimen medicinae Sinicae'' et ''Clavis medica'' partim patefecerunt, magna parte ineditum manet.
 
== Opera ==