Quantum redactiones paginae "Receptaculum aquae Volgogradense" differant

Summarium vacuum
(nova)
 
No edit summary
 
'''Receptaculum aquae Volgogradense'''<ref>De [[Volgogradum|nomine urbis]].</ref> ([[Russice]] ''Волгоградское водохранилище'') est [[receptaculum aquae]] in [[Russia]], aquis [[Volga]]e fluminis impletum. Area receptaculi 3117 [[chiliometrum|chm]]<sup>2</sup> est. [[Capacitas et volumen|Volumen]] receptaculi pleni 31,5 chm³ est, altitudo media 10,1 [[metrum|m]], maxima autem 41 m. In regionibus [[Regio Saratoviensis|Saratoviensi]] et [[Regio Volgogradensis|Volgogradensi]] situm est.
 
Nomen receptaculi ab [[Hydroergasterium Volgense|hydroergasterio Volgensi]] derivatum est, quod inter [[Volgogradum]] et ''[[Volžskij]]'' urbes situm est; ab eo et [[canalis Volgo-Tanaiticus]] incipit. Annis a 1953 ad 1962 construebatur et receptaculum annis 1958-1961 aqua implebatur.
 
[[Saratovia]] et [[Kamyschin]] et [[Engels (urbs)|Urbs Patrocinii]] et [[Rhapolis]] et [[Catharinopolis Germanorum]] et [[Nicolaopolis ad Volgam]] urbes in ripis receptaculi Volgogradensis stant. [[Ruslana]] et [[Bolloclea]] et [[Kamyschinkia]] fluvii in receptaculum aquam ferunt. [[Steppa]] ripas receptaculi occupat.
25 700

recensiones