Quantum redactiones paginae "Urus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 37:
 
== Apud scriptores antiquos ==
[[Gaius Iulius Caesar]] sic urum in commentariis [[de bello Gallico]] facitdescribit:
 
<blockquote>Tertium est genus eorum qui uri appellantur. hi sunt magnitudine paulo infra [[elephantus|elephantos]], specie et colore et figura [[taurus|tauri]]. magna vis eorum est et magna velocitas; neque homini neque ferae, quam conspexerunt, parcunt. hos studiose foveis captos interficiunt. hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum [[cornu|cornibus]], quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. haec studiose conquisita ab labris [[argentum|argento]] circumcludunt atque in amplissimis [[epulum|epulis]] pro [[poculum|poculis]] utuntur.<ref>Gaius Iulius Caesar, ''De bello Gallico'' [https://latin.packhum.org/loc/448/1/128/1081-1098@1#128 6.28].</ref></blockquote>