Quantum redactiones paginae "Ostreae pane involutae" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
+
Linea 3:
'''Ostreae pane involutae''' ([[Anglice]] variatim ''oyster loaf'', ''oyster po' boys'') est ferculum sub categoriis [[cibus promptus|cibi prompti]] (quia cito paratur) et [[cibus viarius|cibi viarii]] (propter portabilitatem) comprehendendum. Talis res modis diversis in [[Anglia]] sub nomine ''oyster loaf'' ("ostrearius panis"), in [[Ludoviciana]] appellatione ''oyster po' boys'' ("ostrearia pauperculorum") proponitur.
 
Anglicus panis ostrearius, ita appellatus, iam saeculo fere IX in textu [[lingua Anglosaxonica|Anglosaxonico]] ''[[Medicinale Anglicum|Medicinali Anglico]]'' (''Bald's Leechbook'') relatus est: ibi homines morbo iecoris affecti ab ''osterhlafas'' inter alias res plures abstinere iussi sunt, sed quomodo ''osterhlafas'' eo aevo parati essent nescimus. Recentius in Anglia micae panis excavantur, ostreae cito frictae inseruntur, panis sic fartus statim comeditur. Eadem res [[Francogallice]] ''pain d'huîtres'' nuncupari solet. [[Nova Aurelia|Novae Aureliae]] autem et ad litora [[sinus Mexicanus|sinus Mexicani]] panicellus modo [[hilla calens|hillae calentis]] incisus ostreis frictis impletur
 
eOE Bald's Leechbk. (Royal) (1865) ii. xxiii. 210 Oþre wætan [read hwætene] mete gearwa & cocnunga ealle sint to forbeodanne, & eal þa wætan þing & þa smerewigan & osterhlafas & eall swete þing.
 
== Bibliographia ==