Quantum redactiones paginae "Ioannes Gottfriedus Herder" differant

Content deleted Content added
de nobilitate et asteroide 8158 Herder
Linea 8:
Filius magistri pueritiam potius infelicem habuit: tamen de Herder adulto postea dictum est eum unire vivacitatem Graecam cum dignitate orientali. Anno 1762 medicatorem militarem [[petropolis|Petropolim]] comitari voluit, ut se ipsum medicinae dedicaturus esset. Sed [[regiomontium|Regiomontii]] ei occasio data est ut theologiae et philosophiae studeret ibique [[Immanuel Kantius]] atque [[Ioannes Georgius Hamann]] eum valde moverunt. Anno 1765 [[homelia]]s habere coepit [[Riga]]e et anno 1769 theologus assistens fuit principis Petri Frederici Gulielmi itinerantis. [[Argentoratum|Argentorati]] [[ioannes Volfgangus Goethius|Goethio]] spritaliter multa pretiosa donavit. Anno 1771 praedicator aulicus et consiliarius consistorii Bocensis (Bückeburg in [[Circulus Theorosburgensis|Circulo Theorosburgensi]]) creatus est. In votis erat ut anno 1775 professor [[Gottinga]]e fieret sed Goethi mediatore Vimariam iit ubi inter classicos versaretur. Anno 1788 in [[Italia]]m profectus est et ex anno 1802 consistorio superiori praefuit.
 
Anno 1801 [[nobilitas|nobilis]] factus est a principe electorio [[Bavaria|Bavarico]] [[Maximilianus I Iosephus (rex Bavariae)|Maximiliano I Iosepho]].
 
==Gravitudo==
Velut [[Gotthold Ephraim Lessing]] scriptores et doctos utique inspiravit sed generatim eius litterae magis phantasiam nobilem quam rationem sobriam explebant. Lyricae novae motioni praefuit, quam in opere magno »Stimmen der Völker in Liedern« (1778) personabat. Itaque et cantus popularis pulchritudo redetegi potuit. Dramata, poesis, cantus ecclesiastici et genere proprio et profunditate spiritali egent allegoria superabundante. Iudicii huius exceptio sit de opere »Cid« (1802) et de fabulis circumcirca. Insuper Germanos nova ex orbis terrarum cultu atque humanitate docuit velut narrationem[[narratio]]nem popularem Hispanicum et poemata orientalia in Theodiscum conversa.
 
Multis scriptis quorum optimum est »Ideen zur Philosophie der Geschichte der Menschheit« tamquam philosophus theologusque rationalismum impugnabat atque oppugnabat. [[Biblia|Sacrarum Scripturarum]] valorem poeticam quoque sublineavit (confer ideas in opusculis his: Die älteste Urkunde des Menschengeschlechtes 1774, Geist der ebräischen Poesie 1782, Briefe über das Studium der Theologie, Die christlichen Schriften 1794 et ita porro). Herder criticus atque arbiter maiores classicos, [[Iacobus Macpherson|Iacobum Macpherson]] ''([[ossianus|Ossian]])'' et [[Gulielmus Shakesperius|Shakesperium]] admodum efferebat arbitrium Lessing sequens. Visio mundi in Herder religionem humanitatis fovisse videtur sine dogmatum controversiis; etiam humanitatem colebat cui educatio classica ornamentis Christianis prosit neque [[pantheismus|pantheismum]] sprevit quoad aeternam hominum perfectionem.
Linea 35:
* Pierre Pénisson/Norbert Waszek (edd.): ''Herder et les Lumières.'' Lutetiae 2003, ISBN 2-13-053370-1. (Revue Germanique Internationale. No. 20)
 
{{NexInt}}
*[[8158 Herder]]
== Nexus externi ==
{{Communia|Johann Gottfried Herder|Ioannem Gottfriedum Herder }}