Quantum redactiones paginae "Fretum Yucatanense" differant

Content deleted Content added
917.26 {{Myrias|Geographia}}
(eadem)

Emendatio ex 21:36, 20 Ianuarii 2022

Fretum Yucatanense,[1][2] vel Fretum Yucatanicum,[1][3] sive Canalis Yucatanensis vel Canalis Yucatanicum (Hispanice Canal de Yucatán), est fretum inter Mexicum et Cubam, quod Pelvem Yucatanensem Maris Caribaei cum Sinu Mexici coniungit. Eius ambitus est paulum plus quam 200 chiliometra latus, eiusque aquae in loco profundissimo ante litus Cubanum sunt paene 2800 metra altae.

Tabula regionis.

Scopuli curalii ad margines dorsi Yucatanensis circiter 100 chiliometra ante litus inveniuntur, ubi inter principalia curalia quae scopulos formant numerantur Acropora cervicornis et Acropora palmata (ambo Acroporidae) ac Montastraea annularis (Montastraeidae), quarum multae annis 1990 exeuntibus emortuae sunt; aliquot autem renatae sunt.[4]

Nexus interni

Notae

Nexus externi

  Situs geographici et historici: Locus: 21°34′42″N 85°54′27″W, 21°45′0″N 85°45′0″W • GeoNames • Большая российская энциклопедия