Quantum redactiones paginae "Ionia" differant
Content deleted Content added
UV (disputatio | conlationes) No edit summary |
|||
Linea 6:
[[Gaius Plinius Secundus]] haec de Ionia scripsit:
<blockquote
in ora autem [[Matium]], [[Ephesus]], [[Amazones|Amazonum]] opus, multis antea expetita nominibus, Alopes, cum pugnatum apud Troiam est, mox Ortygiae, Amorges. vocata et Smyrna est, cognomine Trachia, et Haemonion et Ptelea. attollitur monte Pione, adluitur Caystro, in Cilbianis iugis orto multosque amnes deferente et stagnum Pegaseum, quod Phyrites amnis expellit. ab iis multitudo limi est, qua terras propagat mediisque iam campis Syrien insulam adiecit. fons in urbe Callippia et templum Dianae conplexi e diversis regionibus duo Selenuntes.
Linea 14:
regredientibus inde abest XII p., ab Amazone condita, restituta ab Alexandro, in ora [[Zmyrna]], amne Melete gaudens non procul orto. montes Asiae nobilissimi in hoc tractu fere explicant se: [[Mastusia]] a tergo Zmyrnae et [[Termetis]] Olympi radicibus iunctus in [[Draco]]ne desinit, Draco in [[Tmolus|Tmolo]], Tmolus in Cadmo, ille in [[Taurus|Tauro]]. a Zmyrna [[Hermus]] amnis campos secat et nomini suo adoptat. oritur iuxta [[Dorylaum]], [[Phrygia]]e civitatem, multosque colligit fluvios, inter quos Phrygem, qui nomine genti dato a Caria eam disterminat, Hyllum et Cryon, ipsos Phrygiae, Mysiae, Lydiae amnibus repletos. fuit in ore eius oppidum Temnos, nunc in extremo sinu Myrmeces scopuli, oppidum Leucae in promunturio, quod insula fuit, finisque Ioniae Phocaea.
Zmyrnaeum conventum magna pars et [[Aeolia]]e, quae mox dicetur, frequentat praeterque [[Macedones]] [[Hyrcani]] cognominati et [[Magnetes]] a [[Sipylus|Sipylo]]. verum Ephesum, alterum lumen Asiae, remotiores conveniunt Caesarienses, Metropolitae, Cilbiani Inferiores et Superiores, Mysomacedones, Mastaurenses, Briullitae, Hypaepeni, Dioshieritae.
== Notae ==
== Fontes ==
*[[Herodotus]], ''Clio'' 141-148.
|