Quantum redactiones paginae "Mithaecus" differant

Content deleted Content added
+
+
Linea 1:
'''Mithaecus''' ([[Graece]] {{Polytonic|Μίθαικος}}) fuit coquus et scriptor de re coquinaria qui [[Saeculum 5 a.C.n.|saeculo V a.C.n.]] floruit. [[Sicilia]]e incola, scientiam novam gastronomicam in Graeciam apportavit. [[Athenae|Athenis]] operam dedisse dictus est necnon [[Sparta]]e: hinc expulsum esse ut qui mores publicos corrupsisset.<ref>Maximus of Tyre, ''Dissertations'' 17.</ref> [[Plato]] in dialogo ''[[Gorgias (Plato)|Gorgia]]'' eadem sententia celebravit sprevitque:
:... ὥσπερ ἂν εἰ περὶ τὰ γυμναστικὰ ἐμοῦ ἐρωτῶντος οἵτινες ἀγαθοὶ γεγόνασιν ἢ εἰσὶν σωμάτων θεραπευταί, ἔλεγές μοι πάνυ σπουδάζων, Θεαρίων ὁ ἀρτοκόπος καὶ Μίθαικος ὁ τὴν ὀψοποιίαν συγγεγραφὼς τὴν Σικελικὴν καὶ Σάραμβος ὁ κάπηλος, ὅτι οὗτοι θαυμάσιοι γεγόνασιν σωμάτων θεραπευταί, ὁ μὲν ἄρτους θαυμαστοὺς παρασκευάζων, ὁ δὲ ὄψον, ὁ δὲ οἶνον.
:... quemadmodum si de exercitandi arte quaerenti mihi, quinam in illa boni et periti exstiterint aut etiamnum exsistant corporum curandorum intelligentes, valde serio responderes, [[Thearion]]em pistorem, et Mithaecum qui scripsit de arte culinaria quae apud [[Sicilia|Siculos]] in usu est, et Sarambum cauponem: hos, inquam, omnes corporum curandorum mirabili quadam industria valuisse: illim quidem in pane mirifice componendo; alterum cibo; hunc autem vino.<ref>[[Plato]], ''[[Gorgias (Plato)|Gorgias]]'' 518c [https://archive.org/details/platonisoperaqua01plat/page/518/mode/2up interprete [[Ioannes Serranus|Serrano]]</ref>
Mithaecus ergo, primus omnium quorum nomina nobis traduntur, librum de re coquinaria composuerit. E quo libro unum tantum praeceptum ab [[Athenaeus Naucratita|Athenaeo]] in ''[[Deipnosophistae|Deipnosophistis]]'' citatur perbreve (ut si "Laconicum" dixerimus) dialecto Dorica scriptum, qua dialecto tam in Sicilia quam Spartae in usu erat. De pisce ''[[Cepola macrophthalma]]'' disseritur:
:Μίθαικος δ´ ἐν Ὀψαρτυτικῷ «Ταινίαν, φησίν, ἐκκοιλίξας, τὰν κεφαλὰν ἀποταμών, ἀποπλύνας καὶ ταμὼν τεμάχεα κατάχει τυρὸν καὶ ἔλαιον.»
:
:Mythaecus in Opsartytico: Taeniam cum exenteraveris, et caput amputaveris, abluito, in frusta dividito: caseumque postea et oleum affundito.<ref>[[Athenaeus Naucratita|Athenaeus]], ''[[Deipnosophistae]]'' 325f [https://archive.org/details/bub_gb_F97OmyRmBFQC/page/243/mode/2up Interprete Dalecampio]</ref> <!--
The ribbon-like fish here called ''tainia'' is known in [[Italian language|Italian]] as ''cepola'' and in [[Greek language|modern Greek]] as ''kordella''. The addition of cheese seems to have been a controversial matter; [[Archestratus]] is quoted as warning his readers that [[Syracusan]] cooks spoil good fish by adding cheese.<ref>Hill and Wilkins (1996) pp. 144-148.</ref> -->
 
== Notae ==