Quantum redactiones paginae "Adolphus Bartels" differant

== De vita ==
 
Adolphus Bartels primo in [[Schola eruditorum Meldorpiana|Schola eruditorum Meldorpiensi]], tum in universitatibus [[universitas Lipsiensis|Lipsiensi]] et [[universitas Humboldtiana Berolinensis|Berolinensi]] eruditus numquam examina ulla absolvit. Lipsiae iuvenis admodum doctus [[Arminius Conradi|Arminii Conradi]], [[Otho Ericus Hartleben|Othonis Erici Hartleben]], [[Carolus Henkell|Caroli Henckell]] scriptorum familiaris factus ipse etiam, ut scriptor fieret, consilium cepit. Inde ab anno 1888. ad ephemeridas opuscula contribuendo vitam degebat, mox autem inde ab anno 1896. domicilio suo [[Berolinum|Berolino]] Vimarium translato ad scribendum [[historia litterarum|historiamque litterarum]] totus se contulit. Eodem anno fabulam [[mythistoria|romanensem]] ''Dithmarsi'' inscriptam in lucem edidit, qua nihil celebrius postea finxit.
 
== Quid de re publica senserit ==
18 100

recensiones